monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV. > V. > XV. > LVII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , LVI. <<< >>> LVIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, LVII.
1 Triticum condi oportet in granaria sublimia, quae perflentur vento ab exortu ac septemtrionum regione, ad quae nulla aura umida ex propinquis locis adspiret.2 Parietes et solum opere tectorio marmorato loricandi; si minus, ex argilla mixta acere e frumento et amurca, quod murem et vermem non patitur esse et grana facit solidiora ac firmiora.3 Quidam ipsum triticum conspargunt, cum addant in circiter mille modium quadrantal amurcae.4 Item alius aliut adfriat aut aspargit, ut Chalcidicam aut Caricam cretam aut absenthium, item huius generis alia.5 Quidam granaria habent sub terris speluncas, quas vocant sirus, ut in Cappadocia ac Thracia; alii, ut in agro Carthaginiensi et Oscensi in Hispania citeriore, puteos.6 Horum solum paleis substernunt et curant ne umor aut aer tangere possit, nisi cum promitur ad usum; quo enim spiritus non pervenit, ibi non oritur curculio.7 Sic conditum triticum manet vel annos L, milium vero plus annos C. Supra terram granaria in agro quidam sublimia faciunt, ut in Hispania citeriore et in Apulia quidam, quae non solum a lateribus per fenestras, sed etiam subtus a solo ventus refrigerare possit.8 Faba et legumina in oleariis vasis oblita cinere perdiu incolumia servantur.
Varro HOME
bnf6842.88