monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , LIV. <<< >>> LVI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, LV.
1 De oliveto oleam, quam manu tangere possis e terra ac scalis, legere oportet potius quam quatere, quod ea quae vapulavit macescit nec dat tantum olei.2 Quae manu stricta, melior ea quae digitis nudis, quam illa quae cum digitabulis, durities enim eorum quod non solum stringit bacam, sed etiam ramos glubit ac relinquit ad gelicidium retectos.3 Quae manu tangi non poterunt, ita quati debent, ut harundine potius quam pertica feriantur; gravior enim plaga medicum quaerit.4 Qui quatiet, ne adversam caedat; saepe enim ita percussa olea secum defert de ramulo plantam, quo facto fructum amittunt posteri anni.5 Nec haec non minima causa, quod oliveta dicant alternis annis non ferre fructus aut non aeque magnos.6 Olea ut uva per idem bivium redit in villam, alia ad cibum, alia ut eliquescat ac non solum corpus intus unguat sed etiam extrinsecus.7 Itaque dominum et balneas et gymnasium sequitur.8 Haec, de qua fit oleum, congeri solet acervatim in dies singulos in tabulata, ut ibi mediocriter fracescat ac primus quisque acervos demittatur per serias ac vasa olearia ad trapetas, quae res molae oleariae ex duro et aspero lapide.9 Olea lecta si nimium diu fuit in acervis, caldore fracescit et oleum foetidum fit.10 Itaque si nequeas mature conficere, in acervis iactando ventilare oportet.11 Ex olea fructus duplex: oleum, quod omnibus notum, et amurca, cuius utilitatem quod ignorant plerique, licet videre e torculis oleariis fluere in agros ac non solum denigrare terram, sed multitudine facere sterilem; cum is umor modicus cum ad multas res tum ad agri culturam pertineat vehementer, quod circum arborum radices infundi solet, maxime ad oleam, et ubicumque in agro herba nocet.
Varro HOME
bnf6842.87