monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , L. <<< >>> LII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, LI.
1 Aream esse oportet in agro sublimiori loco, quam perflare possit ventus; hanc esse modicam pro magnitudine segetis, potissimum rutundam et mediam paulo extumidam, ut, si pluerit, non consistat aqua et quam brevissimo itinere extra aream defluere possit; omne porro brevissimum in rutundo e medio ad extremum.2 Solida terra pavita, maxime si est argilla, ne, aestu peminosa si sit, in rimis eius grana oblitescant et recipiant aquam et ostia aperiant muribus ac formicis.3 Itaque amurca solent perfundere, ea enim herbarum et formicarum et talparum venenum.4 Quidam aream ut habeant soldam, muniunt lapide aut etiam faciunt pavimentum.5 Non nulli etiam tegunt areas, ut in Bagiennis, quod ibi saepe id temporis anni oriuntur nimbi.6 Ubi ea retecta et loca calda, prope aream faciundum umbracula, quo succedant homines in aestu tempore meridiano.
Varro HOME
bnf6842.86