monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV. > V. > XV. > LVII. > L.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XLIX. <<<     >>> LI.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, L.

1 Messis proprio nomine dicitur in iis quae metimur, maxime in frumento, et ab eo esse vocabulo declinata. Frumenti tria genera sunt messionis, unum, ut in Umbria, ubi falce secundum terram succidunt stramentum et manipulum, ut quemque subsicuerunt, ponunt in terra. Ubi eos fecerunt multos, iterum eos percensent ac de singulis secant inter spicas et stramentum. Spicas coiciunt in corbem atque in aream mittunt, stramenta relincunt in segete, unde tollantur in acervum. Altero modo metunt, ut in Piceno, ubi ligneum habent incurvum bacillum, in quo sit extremo serrula ferrea. Haec cum comprendit fascem spicarum, desecat et stramenta stantia in segeti relinquit, ut postea subsecentur. Tertio modo metitur, ut sub urbe Roma et locis plerisque, ut stramentum medium subsicent, quod manu sinistra summum prendunt; a quo medio messem dictam puto. Infra manum stramentum cum terra haeret, postea subsecatur; contra quod cum spica stramentum haeret, corbibus in aream defertur. Ibi discedit in aperto loco palam: a quo potest nominata esse palea. Alii stramentum ab stando, ut st[r]amen, dictum putant; alii ab stratu, quod id substernatur pecori.2 Cum est matura seges, metendum, cum in ea [in] iugerum fere una opera propemodum in facili agro satis esse dicatur.3 Messas spicas corbibus in aream deferre debent.
Varro HOME

bnf6842.85

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik