monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XLVIII. <<< >>> L.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XLIX.
1 Cum conticuisset nec interrogaretur, de nutricatu credens nihil desiderari, Dicam, inquit, de fructibus maturis capiendis.2 Primum de pratis summissis herba, cum crescere desiit et aestu arescit, subsecari falcibus debet et, quaad perarescat, furcillis versari; cum peraruit, de his manipulos fieri ac vehi ad villam; tum de pratis stipulam rastellis eradi atque addere faenisiciae cumulum.3 Quo facto sicilienda prata, id est falcibus consectanda quae faenisices praeterierunt ac quasi herba tuberosum reliquerunt campum.4 A qua sectione arbitror dictum sicilire pratum.
Varro HOME
bnf6842.85