monumenta.ch > Varro > XLVII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XLVI. <<<     >>> XLVIII.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XLVII.

1 In seminario quae surculis consita et eorum molliora erunt natura cacumina, ut olea ac ficus, ea summa integenda binis tabellis dextra et sinistra deligatis herbaeque eligendae.2 Eae dum tenerae sunt, vellendae.3 Post enim aridae factae rixantur ac celerius rumpuntur, quam secuntur.4 Contra herba in pratis ad spem faenisiciae nata non modo non evellenda in nutricatu, sed etiam non calcanda.5 Quo et pecus ab prato ablegandum et omne iumentum, etiam hominem.6 Solum enim hominis exitium herbae et semitae fundamentum.
Varro HOME

bnf6842.84