monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XLV. <<<     >>> XLVII.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XLVI.

1 Propter cuius modi res admiranda discrimina sunt naturae aliquot, ex quibusdam foliis propter eorum versuram, quod sit anni tempus, ut dici possit, ut olea et populus alba et salix.2 Horum enim folia cum converterunt se, solstitium dicitur fuisse.3 Nec minus admirandum quod fit in floribus, quos vocant heliotropia ab eo, quod ad solis ortum mane spectant et eius iter ita secuntur ad occasum, ut ad eum semper spectent.
Varro HOME

bnf6842.84