monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XLIV. <<<     >>> XLVI.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XLV.

1 Primum plerumque e terra exit hordeum diebus VII, nec multo post triticum; legumina fere quadriduo aut quinque diebus, praeterquam faba: ea enim serius aliquanto prodit.2 Item milium et sesima et cetera similiter aequis fere diebus, praeterquam siquid regio aut tempestas viti attulit, quo minus ita fiat.3 Quae in seminario nata, si loca erunt frigidiora, quae molli natura sunt, per brumalia tempora tegere oportet fronde aut stramentis.4 Si erunt imbres secuti, videndum necubi aqua consistat; venenum enim gelum radicibus tenellis.5 Sub terra et supra virgulta non eodem tempore aeque crescunt; nam radices autumno aut hieme magis sub terra quam supra alescunt, quod tectae terrae tepore propagantur, supra terram aere frigidiore coguntur.6 Itaque ita esse docent silvestria, ad quae sator non accessit.7 Nam prius radices, quam ex iis quod solet nasci, crescunt.8 Neque radices longius procedunt, nisi quo tepor venit solis.9 Duplex causa radicium, quod et materiem aliam quam aliam longius proicit natura, et quod alia terra alia facilius viam dat.
Varro HOME

bnf6842.84