monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XLIII. <<< >>> XLV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XLIV.
1 Seruntur fabae modii IIII in iugero, tritici V, hordei VI, farris X, sed non nullis locis paulo amplius aut minus.2 Si enim locus crassus, plus; si macer, minus.3 Quare observabis, quantum in ea regione consuetudo erit serendi, ut tantum facias, quod tantum valet regio ac genus terrae, ut ex eodem semine aliubi cum decimo redeat, aliubi cum quinto decimo, ut in Etruria locis aliquot.4 In Italia in Subaritano dicunt etiam cum centesimo redire solitum, in Syria ad Gadara et in Africa ad Byzacium item ex modio nasci centum.5 Illut quoque multum interest, in rudi terra, an in ea seras, quae quotannis obsita sit, quae vocatur restibilis, an in vervacto quae interdum requierit.6 Cui Agrius, In Olynthia quotannis restibilia esse dicunt, sed ita ut tertio quoque anno uberiores ferant fructos.7 Licinius, Agrum alternis annis relinqui oportet paulo levioribus sationibus, id est quae minus sugunt terram.8 Dicetur, inquit Agrius, de tertio gradu, de nutricationibus atque alimoniis eorum.9 Ille, Quae nata sunt, inquit, in fundo alescunt, adulta concipiunt, praegnatia, cum sunt matura, pariunt poma aut spicam, sic alia.10 A quo profectum, redit semen.11 Itaque si florem acerbumve pirum aliudve quid decerpseris, in eodem loco eodem anno nihil renascitur, quod praegnationis idem bis habere non potest.12 Ut enim mulieres habent ad partum dies certos, sic arbores ac fruges.
Varro HOME
bnf6842.83
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik