monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam. > II. > LXVIII. > XXXIII. > II. > sed ad salvandum mundum venisse testatur. > XLI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XL. <<< >>> XLII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XLI.
1 Quo tempore quaeque transferas, haec in primis videnda, quae prius verno tempore inserebantur, nunc etiam solstitiali, ut ficus, quod densa materia non est et ideo sequitur caldorem.2 A quo fit ut in locis frigidis ficeta fieri non possint.3 Aqua recenti insito inimica: tenellum enim cito facit putre.4 Itaque caniculae signo commodissime existimatur ea inseri.5 Quae autem natura minus sunt mollia, vas aliquod supra alligant, unde stillet lente aqua, ne prius exarescat surculus, quam colescat.6 Cuius surculi corticem integrum servandum et eum sic exacuendum, ut non denudes medullam.7 Ne extrinsecus imbres noceant aut nimius calor, argilla oblinendum ac libro obligandum.8 Itaque vitem triduo antequam inserant desecant, ut qui in ea nimius est umor defluat, antequam inseratur; aut in quam inserunt, in ea paulo infra, quam insitum est, incidunt, qua umor adventicius effluere possit.9 Contra in fico et malo punica, et siquae etiam horum natura aridiora, continuo.10 In aliis translationibus videndum ut quod transferat cacumen habeat gemmam, ut in ficis.11 De his primis quattuor generibus seminum quaedam quod tardiora, surculis potius utendum, ut in ficetis faciunt.12 Fici enim semen naturale intus in ea fico, quam edimus, quae sunt minuta grana; e quibus parvis quod enasci coliculi vix queunt - omnia enim minuta et arida ad crescendum tarda, ea quae laxiora, et fecundiora, ut femina quam mas et pro portione in virgultis item; itaque ficus, malus punica et vitis propter femineam mollitiam ad crescendum prona, contra palma et cupressus et olea in crescendo tarda: in hoc enim umidiora quam aridiora - quare ex terra potius in seminariis surculos de ficeto quam grana de fico expedit obruere, praeter si aliter nequeas, ut siquando quis trans mare semina mittere aut inde petere vult.13 Tum enim resticulam per ficos, quas edimus, maturas perserunt et eas, cum inaruerunt, complicant ac quo volunt mittunt, ubi obrutae in seminario pariant.14 Sic genera ficorum, Chiae ac Chalcidicae et Lydiae et Africanae, item cetera transmarina in Italiam perlata.15 Simili de causa, oleae semen cum sit nuculeus, quod ex eo tardius enascebatur colis quam ex aliis, ideo potius in seminariis taleas, quas dixi, serimus.
Varro HOME
bnf6842.82
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik