monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum. > XL.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXXIX. <<< >>> XLI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XL.
1 Primum semen, quod est principium genendi, id duplex, unum quod latet nostrum sensum, alterum quod apertum. Latet, si sunt semina in aere, ut ait physicos Anaxagoras, et si aqua, quae influit in agrum, inferre solet, ut scribit Theophrastus. Illud quod apparet ad agricolas, id videndum diligenter. Quaedam enim ad genendum propensa usque adeo parva, ut sint obscura, ut cupressi. Non enim galbuli qui nascuntur, id est tamquam pilae parvae corticiae, id semen, sed in iis intus. Primigenia semina dedit natura, reliqua invenit experientia coloni. Prima quae sine colono, priusquam sata, nata; secunda quae ex iis collecta neque, priusquam sata, nata. Prima semina videre oportet ne vetustate sint exsucta aut ne sint admixta aut ne propter similitudinem sint adulterina. Semen vetus tantum valet in quibusdam rebus, ut naturam commutet. Nam ex semine brassicae vetere sato nasci aiunt rapa et contra ex raporum brassicam. Secunda semina videre oportet ne, unde tollas, nimium cito aut tarde tollas. Tempus enim idoneum, quod scribit Theophrastus, vere et autumno et caniculae exortu, neque omnibus locis ac generibus idem. In sicco et macro loco et argilloso vernum tempus idoneum, quo minus habet umoris: in terra bona ac pingui autumno, quod vere multus umor, quam sationem quidam metiuntur fere diebus XXX. Tertium genus seminis, quod ex arbore per surclos defertur in terram, si in humum demittitur, in quibusdam est videndum ut eo tempore sit deplantatum, quo oportet (id fit tum, antequam gemmare aut florere quid incipit); et quae de arbore transferas ut ea deplantes potius quam defringas, quod plantae solum stabilius, quo latius aut radices facilius mittit.2 Ea celeriter, antequam sucus exarescat, in terram demittunt.3 In oleagineis seminibus videndum ut sit de tenero ramo ex utraque parte aequabiliter praecisum, quas alii clavolas, alii taleas appellant ac faciunt circiter pedales.4 Quartum genus seminis, quod transit ex arbore in aliam, videndum qua ex arbore in quam transferatur et quo tempore et quem ad modum obligetur.5 Non enim pirum recipit quercus, neque enim si malus pirum.6 Hoc secuntur multi, qui haruspices audiunt multum, a quibus proditum, in singulis arboribus quot genera insita sint, uno ictu tot fulmina fieri illut quod fulmen concepit.7 Si in pirum silvaticam inserueris pirum quamvis bonam, non fore tam iucundam, quam si in eam quae silvestris non sit.8 In quamcumque arborem inseras, si eiusdem generis est, dumtaxat ut sit utraque malus, ita inserere oportet referentem ad fructum, meliore genere ut sit surculus, quam est quo veniat arbor.9 Est altera species ex arbore in arborem inserendi nuper animadversa in arboribus propinquis.10 Ex arbore, qua vult habere surculum, in eam quam inserere vult ramulum traducit et in eius ramo praeciso ac diffisso implicat, eum locum qui contingit, ex utraque parte quod intro est falce extenuatum, ita ut ex una parti quod caelum visurum est corticem cum cortice exaequatum habeat.11 Eius ramuli, quem inseret, cacumen ut derectum sit ad caelum curat.12 Postero anno, cum comprendit, unde propagatum est, ab altera arbore praecidit.
Varro HOME
bnf6842.81
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik