monumenta.ch > Alcuinus > PRAEFATIO. > XXXIX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXXVIII. <<< >>> XL.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXXIX.
1 Sationis autem gradus, secundus, hanc habet curam: naturam ad quod tempus cuiusque seminis apta sit ad serendum.2 Nam refert in agro ad quam partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus quaeque res facillime crescat.3 Nonne videmus alia florere verno tempore, alia aestivo, neque eadem autumnali, quae hiberno? Itaque alia seruntur atque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque vere quam autumno inserantur, circiter solstitium inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos.4 Quare cum semina sint fere quattuor generum, quae natura dedit, quae transferuntur e terra in terram viva radice, quae ex arboribus dempta demittuntur in humum, quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias.
Varro HOME
bnf6842.81