monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXXVIII.

1 Quae loca in agro stercoranda, videndum, et qui et quo genere potissimum facias: nam discrimina eius aliquot.2 Stercus optimum scribit esse Cassius volucrium praeter palustrium ac nantium.3 De hisce praestare columbinum, quod sit calidissimum ac fermentare possit terram.4 Id ut semen aspargi oportere in agro, non ut de pecore acervatim poni.5 Ego arbitror praestare ex aviariis turdorum ac merularum, quod non solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus ac subus, ut fiant pingues.6 Itaque qui aviaria conducunt, si cavet dominus stercus ut in fundo maneat, minoris conducunt, quam ii quibus id accedit.7 Cassius secundum columbinum scribit esse hominis, tertio caprinum et ovillum et asininum, minime bonum equinum, sed in segetes; in prata enim vel optimum, ut ceterarum veterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam facit herbam.8 Stercilinum secundum villam facere oportet, ut quam paucissimis operis egeratur.9 In eo, si in medio robusta aliqua materia sit depacta, negant serpentem nasci.
Varro HOME

bnf6842.81