monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXXVI. <<< >>> XXXVIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXXVII.
1 Dies lunares quoque observandi, qui quodam modo bipertiti, quod a nova luna crescit ad plenam et inde rursus ad novam lunam decrescit, quaad veniat ad intermenstruum, quo die dicitur luna esse extrema et prima; a quo eum diem Athenis appellant ἔνην καὶ νέαν, τριακάδα alii. Quaedam facienda in agris potius crescente luna quam senescente, quaedam contra quae metas, ut frumenta et caeduas silvas. Ego istaec, inquit Agrasius, non solum in ovibus tondendis, sed in meo capillo a patre acceptum servo, ni crescente luna tondens calvos fiam. Agrius, Quem ad modum, inquit, luna quadripertita? Et quid ea divisio ad agros pollet? Tremelius, Numquam rure audisti, inquit, octavo Ianam lunam et crescentem et contra senescentem, et quae crescente luna fieri oporteret, [et] tamen quaedam melius fieri post octavo Ianam lunam quam ante? Et siquae senescente fieri conveniret, melius, quanto minus haberet ignis id astrum? Dixi de quadripertita forma in cultura agri.2 Stolo, Est altera, inquit, temporum divisio coniuncta quodam modo cum sole et luna sexpertita, quod omnis fere fructus quinto denique gradu pervenit ad perfectum ac videt in villa dolium ac modium, unde sexto prodit ad usum.3 Primo praeparandum, secundo serendum, tertio nutricandum, quarto legendum, quinto condendum, sexto promendum.4 Ad alia in praeparando faciendi scrobes aut repastinandum aut sulcandum, ut si arbustum aut pomarium facere velis; ad alia arandum aut fodiendum, ut si segetes instituas; ad quaedam bipalio vertenda terra plus aut minus.5 Aliae enim radices angustius diffundunt, ut cupressi, aliae latius, ut platani, usque eo ut Theophrastus scribat Athenis in Lyceo, cum etiam nunc platanus novella esset, radices trium et triginta cubitorum egisse.6 Quaedam si bubus et aratro proscideris, et iterandum, antequam semen iacias.7 Item praeparatio siquae fit in pratis, id est ut defendantur a pastione, quod fere observant a piro florente; si inrigua sunt, ut tempestive inrigentur.
Varro HOME
bnf6842.80
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik