monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXXIII. <<< >>> XXXV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXXIV.
1 Sexto intervallo ab aequinoctio autumnali incipere scribunt oportere serere usque ad diem nonagensimum unum.2 Post brumam, nisi quae necessaria causa coegerit, non serere, quod tantum intersit, ut ante brumam sata quae septimo die, post brumam sata quadragesimo die vix existant.3 Neque ante aequinoctium incipi oportere putant, quod, si minus idoneae tempestates sint consecutae, putescere semina soleant.4 Fabam optime seri in vergiliarum occasu: uvas autem legere et vindemiam facere inter aequinoctium autumnale et vergiliarum occasum; dein vites putare incipere et propagare et serere poma.5 Haec aliquot regionibus, ubi maturius frigora fiunt asperiora, melius verno tempore.
Varro HOME
bnf6842.79
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik