monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum. > XL. > III. > IV. > LII. > XLIII. > LXI. > XIII. > XXIX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXVIII. <<< >>> XXX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXIX.
1 Primo intervallo inter favonium et aequinoctium vernum haec fieri oportet.2 Seminaria omne genus ut serantur, putari arbusta, stercorari in pratis, circum vites ablacuari, radices quae in summa terra sunt praecidi, prata purgari, salicta seri, segetes sariri.3 Seges dicitur quod aratum satum est, arvum quod aratum necdum satum est, novalis, ubi satum fuit, antequam secunda aratione novatur rursus.4 Terram cum primum arant, proscindere appellant, cum iterum, offringere dicunt, quod prima aratione glaebae grandes solent excitari; cum iteratur, offringere vocant.5 Tertio cum arant iacto semine, boves lirare dicuntur, id est cum tabellis additis ad vomerem simul et satum frumentum operiunt in porcis et sulcant fossas, quo pluvia aqua delabatur.6 Non nulli postea, qui segetes non tam latas habent, ut in Apulia et id genus praediis, per sartores occare solent, siquae in porcis relictae grandiores sunt glaebae.7 Qua aratrum vomere lacunam striam fecit, sulcus vocatur.8 Quod est inter duos sulcos elata terra dicitur porca, quod ea seges frumentum porricit.9 Sic quoque exta deis cum dabant, porricere dicebant.
Varro HOME
bnf6842.78