monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXVI. <<< >>> XXVIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXVII.
1 Et quoniam tempora duorum generum sunt, unum annale, quod sol circuitu suo finit, alterum menstruum, quod luna circumiens comprendit, prius dicam de sole.2 Eius cursus annalis primum fere circiter ternis mensibus ad fructus est divisus in IIII partis, et idem subtilius sesquimensibus in IIX, in IIII, quod dividitur in ver et aestatem et autumnum et hiemem.3 Vere sationes quae fiunt, terram rudem proscindere oportet, quae sunt ex ea enata, priusquam ex iis quid seminis cadat, ut sint exradicata; et simul glaebis ab sole percalefactis aptiores facere ad accipiendum imbrem et ad opus faciliores relaxatas; neque eam minus binis arandum, ter melius.4 Aestate fieri messes oportere, autumno siccis tempestatibus vindemias, ac silvas excoli commodissime tunc, praecidi arbores oportere secundum terram: radices autem primoribus imbribus ut effodiantur, nequid ex iis nasci possit.5 Hieme putari arbores dumtaxat his temporibus, cum gelu cortices ex imbribus careant et glacie.
Varro HOME
bnf6842.77