monumenta.ch > Varro > XXI. > XII. > XXIV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXIII. <<<     >>> XXV.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXIV.

1 Stolo, Quod ad haec pertinet, Cato non male, quod scribit de sationibus, ager crassus et laetus si sit sine arboribus, eum agrum frumentarium fieri oportere; idem ager si nebulosus sit, rapa, raphanos, milium, panicum; in agro crasso et calido oleam conditaneam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminiam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicant esse, eam maxime serere. Agrum oliveto conserendo, nisi qui in ventum favonium spectet et soli ostentus sit, alium bonum nullum esse. Qui ager frigidior et macrior sit, ibi oleam licinianam seri oportere. Si in loco crasso aut calido posueris, hostum nequam fieri et ferendo arborem perire et muscum rubrum molestum esse. Hostum vocant quod ex uno facto olei reficitur. Factum dicunt quod uno tempore conficiunt, quem alii CLX aiunt esse modiorum, alii ita minus magnum, ut ad CXX descendat, exinde ut vasa olearia quot et quanta habeant, quibus conficiunt illut. Quod Cato ait circum fundum ulmos et populos, unde frons ovibus et bubus sit et materies, seri oportere (sed hoc neque in omnibus fundis opus est neque, in quibus est opus, propter frondem maxime), sine detrimento ponuntur a septemtrionali parte, quod non officiunt soli.2 Ille adicit ab eodem scriptore, si locus umectus sit, ibi cacumina populorum serenda et harundinetum.3 Id prius bipalio verti, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio seri, * * * aptam esse utrique eandem fere culturam.4 Salicem Graecam circum harundinetum seri oportere, uti sit qui vitis alligari possit.
Varro HOME

bnf6842.76

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik