monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXII. <<<     >>> XXIV.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXIII.

1 Suscipit Agrasius, Et quoniam habemus illa duo prima ex divisione quadripertita, de fundo et de instrumento, quo coli solet, de tertia parte expecto.2 Scrofa, Quoniam fructum, inquit, arbitror esse fundi eum qui ex eo satus nascitur utilis ad aliquam rem, duo consideranda, quae et quo quidque loco maxime expediat serere.3 Alia enim loca adposita sunt ad faenum, alia ad frumentum, alia ad vinum, alia ad oleum, sic ad pabulum quae pertinent, in quo est ocinum, farrago, vicia, medica, cytiscum, lupinum.4 Neque in pingui terra omnia seruntur recte neque in macra nihil.5 Rectius enim in tenuiore terra ea quae non multo indigent suco, ut cytisum et legumina praeter cicer; hoc enim quoque legumen, ut cetera quae velluntur e terra, non subsecantur, quae, quod ita leguntur, legumina dicta.6 In pingui rectius quae cibi sunt maioris, ut holus, triticum, siligo, linum.7 Quaedam etiam serenda non tam propter praesentem fructum quam in annum prospicientem, quod ibi subsecta atque relicta terram faciunt meliorem.8 Itaque lupinum, cum minus siliculam cepit, et non numquam fabalia, si ad siliquas non ita pervenit, ut fabam legere expediat, si ager macrior est, pro stercore inarare solent.9 Nec minus ea discriminanda in conserendo quae sunt fructuosa, propter voluptatem, ut quae pomaria ac floralia appellantur, item illa quae ad hominum victum ac sensum delectationemque non pertinent neque ab agri utilitate sunt diiuncta.10 Idoneus locus eligendus, ubi facias salictum et harundinetum, sic alia quae umidum locum quaerunt, contra ubi segetes frumentarias, ubi fabam potissimum seras, item alia quae arida loca secuntur: sic ut umbrosis locis alia seras, ut corrudam, quod ita petit asparagus; aprica, ut ibi seras violam et hortos facias, quod ea sole nutricantur, sic alia.11 Et alio loco virgulta serenda, ut habeas vimina, unde viendo quid facias, ut sirpeas, vallus, crates; alio loco ut seras ac colas silvam caeduam, alio ubi aucupere, sic ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas bubus soleas, lineas, restis, funes.12 Quaedam loca eadem alia ad serendum idonea.13 Nam et in recentibus pomariis dissitis seminibus in ordinemque arbusculis positis primis annis, antequam radices longius procedere possint, alii conserunt hortos, alii quid aliud, neque cum convaluerunt arbores, idem faciunt, ne violent radices.
Varro HOME

bnf6842.75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik