monumenta.ch > Varro > XXII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XXI. <<< >>> XXIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XXII.
1 De reliquo instrumento muto, in quo sunt corbulae, dolia, sic alia, haec praecipienda.2 Quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid ematur, ut fere sunt quae ex viminibus et materia rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, valli, rastelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, ut funes, restes, tegetes.3 Quae e fundo sumi non poterunt, ea si empta erunt potius ad utilitatem quam ob speciem, sumptu fructum non extenuabunt; eo magis, si inde empta erunt potissimum, ubi ea et bona et proxime et vilissimo emi poterunt.4 Cuius instrumenti varia discrimina ac multitudo agri magnitudine finitur, quod plura opus sunt, si fines distant late.5 Itaque, Stolo inquit, proposita magnitudine fundi de eo genere Cato scribit, oliveti iugera CCXL qui coleret, eum instruere ita oportere, ut faceret vasa olearia iuga quinque, quae membratim enumerat, ut ex aere ahenea, urceos, nassiternam, item alia: sic e ligno et ferro, ut plostra maiora tria, aratra cum vomeribus sex, crates stercorarias quattuor, item alia; sic de ferramentis quae sint et qua opus multitudine, ut ferreas octo, sarcula totidem, dimidio minus palas, item alia.6 Item alteram formulam instrumenti fundi vinarii fecit, in qua scribit, si sit C iugerum, habere oportere vasa torcularia instructa trina, dolia cum operculis culleorum octingentorum, acinaria viginti, frumentaria viginti, item eius modi alia.7 Quae minus multa quidem alii, sed tantum numerum culleorum scripsisse puto, ne cogeretur quotannis vendere vinum.8 Vetera enim quam nova et eadem alio tempore quam alio pluris.9 Item sic de ferramentorum varietate scribit permulta, et genere et multitudine qua sint, ut falces, palas, rastros, sic alia, quorum non nulla genera species habent plures, ut falces.10 Nam dicuntur ab eodem scriptore vineaticae opus esse XL, sirpiculae V, silvaticae V, arborariae III, rustariae X. Hic haec.11 At Scrofa, Instrumentum et supellectilem rusticam omnem oportet habere scriptam in urbe et rure dominum, vilicum contra ea ruri omnia certo suo quoque loco ad villam esse posita; quae non possunt esse sub clavi, quam maxime facere ut sint in conspectu oportet, eo magis ea quae in rariore sunt usu, ut quibus in vindemia utuntur et corbulae, et sic alia.12 Quae enim res cotidie videntur, minus metuunt furem.
Varro HOME
bnf6842.75