monumenta.ch > Varro > LIV. > XIX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XVIII. <<< >>> XX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XIX.
1 De reliqua parte instrumenti, quod semivocale appellavi, Saserna ad iugera CC arvi boum iuga duo satis esse scribit, Cato in olivetis CCXL iugeris boves trinos.2 Ita fit ut, si Saserna dicit verum, ad C iugera iugum opus sit, si Cato, ad octogena.3 Sed ego neutrum modum horum omnem ad agrum convenire puto et utrumque ad aliquem.4 Alia enim terra facilior aut difficilior est: aliam terram boves proscindere nisi magnis viribus non possunt et saepe fracta bura relinquunt vomerem in arvo.5 Quo sequendum nobis in singulis fundis, dum sumus novicii, triplici regula, superioris domini instituto et vicinorum et experientia quadam.6 Quod addit asinos qui stercus vectent tres, asinum molarium, in vinea iugerum C iugum boum, asinorum iugum, asinum molendarium: in hoc genere semivocalium adiciendum de pecore ea sola quae agri colendi causa erunt et quae solent esse peculiaria pauca habenda, quo facilius mancipia se tueri et assidua esse possint.7 In eo numero non modo qui prata habent, ut potius oves quam sues habeant curant, sed etiam qui non solum pratorum causa habent, propter stercus.8 De canibus vero utique, quod villa sine iis parum tuta.
Varro HOME
bnf6842.74