monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XV. <<< >>> XVII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XVI.
1 Relinquitur altera pars, quae est extra fundum, cuius appendices et vehementer pertinent ad culturam propter adfinitatem.2 Eius species totidem: si vicina regio est infesta; si quo neque fructus nostros exportare expediat neque inde quae opus sunt adportare; tertium, si viae aut fluvii, qua portetur, aut non sunt aut idonei non sunt; quartum, siquid ita est in confinibus fundis, ut nostris agris prosit aut noceat.3 E quis quattuor quod est primum, refert infesta regio sit necne.4 Multos enim agros egregios colere non expedit propter latrocinia vicinorum, ut in Sardinia quosdam, qui sunt prope Oeliem, et in Hispania prope Lusitaniam.5 Quae vicinitatis invectos habent idoneos, quae ibi nascuntur ubi vendant, et illinc invectos opportunos quae in fundo opus sunt, propter ea fructuosa.6 Multi enim habent, in praediis quibus frumentum aut vinum aliudve quid desit, importandum; contra non pauci, quibus aliquid sit exportandum.7 Itaque sub urbe colere hortos late expedit, sic violaria ac rosaria, item multa quae urps recipit, cum eadem in longinquo praedio, ubi non sit quo deferri possit venale, non expediat colere.8 Item si ea oppida aut vici in vicinia aut etiam divitum copiosi agri ac villae, unde non care emere possis quae opus sunt in fundum, quibus quae supersint venire possint, ut quibusdam pedamenta aut perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si longe sint importanda, non numquam etiam, quam si colendo in tuo ea parare possis.9 Itaque in hoc genus coloni potius anniversarios habent vicinos, quibus imperent, medicos, fullones, fabros, quam in villa suos habeant, quorum non numquam unius artificis mors tollit fundi fructum.10 Quam partem lati fundi divites domesticae copiae mandare solent.11 Si enim a fundo longius absunt oppida aut vici, fabros parant, quos habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum fructuosiorem reddat.12 Itaque ideo Sasernae liber praecipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et promum et unum, quem vilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in vilicum animadvertatur.13 Quod potius ita praecipiendum fuit, nequis iniussu vilici exierit, neque vilicus iniussu domini longius, quam ut eodem die rediret, neque id crebrius, quam opus esset fundo.14 Eundem fundum fructuosiorem faciunt vecturae, si viae sunt, qua plaustra agi facile possint, aut flumina propinqua, qua navigari possit, quibus utrisque rebus evehi atque invehi ad multa praedia scimus.15 Refert etiam ad fundi fructus, quem ad modum vicinus in confinio consitum agrum habeat.16 Si enim ad limitem querquetum habet, non possis recte secundum eam silvam serere oleam, quod usque eo est contrarium natura, ut arbores non solum minus ferant, sed etiam fugiant, ut introrsum in fundum se reclinent, ut vitis adsita ad holus facere solet.17 Ut quercus, sic iugulandes magnae et crebrae finitimae fundi oram faciunt sterilem.
Varro HOME
bnf6842.71
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik