monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV. > V. > XV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XIV. <<<     >>> XVI.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XV.

1 Praeterea sine saeptis fines praedi satione arborum tutiores fiunt, ne familiae rixent[ur] cum vicinis ac limites ex litibus iudicem quaerant.2 Serunt alii circum pinos, ut habet uxor in Sabinis, alii cupressos, ut ego habui in Vesuvio, alii ulmos, ut multi habent in Crustumino: ubi id pote, ut ibi, quod est campus, nulla potior serenda, quod maxime fructuosa, quod et sustinet saepe ac cogit aliquot corbulas uvarum et frondem iucundissimam ministrat ovibus ac bubus ac virgas praebet saepibus et foco ac furno.3 Scrofa, Igitur primum haec, quae dixi, quattuor videnda agricolae, de fundi forma, de terrae natura, de modo agri, de finibus tuendis.
Varro HOME

bnf6842.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik