monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8 > 7 > 4 > XIV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XIII. <<< >>> XV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XIV.
1 Nunc de saeptis, quae tutandi causa fundi aut partis fiant, dicam.2 Earum tutelarum genera IIII, unum naturale, alterum agreste, tertium militare, quartum fabrile.3 Horum unum quodque species habet plures.4 Primum naturale saepimentum, quod opseri solet virgultis aut spinis, quod habet radices ac vivit, praetereuntis lascivi non metuet facem ardentem.5 Secunda saeps est agrestis e ligno, sed non vivit: fit aut palis statutis crebris et virgultis implicatis aut latis perforatis et per ea foramina traiectis longuris fere binis aut ternis aut ex arboribus truncis demissis in terram deinceps constitutis.6 Tertium militare saepimentum est fossa et terreus agger.7 Sed fossa ita idonea, si omnem aquam, quae e caelo venit, recipere potest aut fastigium habet, ut exeat e fundo.8 Agger is bonus, qui intrinsecus iunctus fossa aut ita arduus, ut eum transcendere non sit facile.9 Hoc genus saepes fieri secundum vias publicas solent et secundum amnes.10 Ad viam Salariam in agro Crustumino videre licet locis aliquot coniunctos aggeres cum fossis, ne flumen agris noceat.11 Aggeres faciunt sine fossa: eos quidam vocant muros, ut in agro Retino.12 Quartum fabrile saepimentum est novissimum, maceria.13 Huius fere species quattuor, quod fiunt e lapide, ut in agro Tusculano, quod e lateribus coctilibus, ut in agro Gallico, quod e lateribus crudis, ut in agro Sabino, quod ex terra et lapillis compositis in formis, ut in Hispania et agro Tarentino.
Varro HOME
bnf6842.70