monumenta.ch > Varro > XLVII. > XII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , XI. <<<     >>> XIII.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XII.

1 Danda opera ut potissimum sub radicibus montis silvestris villam ponat, ubi pastiones sint laxae, item ut contra ventos, qui saluberrimi in agro flabunt.2 Quae posita est ad exortos aequinoctiales, aptissima, quod aestate habet umbram, hieme solem.3 Sin cogare secundum flumen aedificare, curandum ne adversum eam ponas; hieme enim fiet vehementer frigida et aestate non salubris.4 Advertendum etiam, siqua erunt loca palustria, et propter easdem causas, et quod crescunt animalia quaedam minuta, quae non possunt oculi consequi, et per aera intus in corpus per os ac nares perveniunt atque efficiunt difficilis morbos.5 Fundanius, Quid potero, inquit, facere, si istius modi mi fundus hereditati obvenerit, quo minus pestilentia noceat? Istuc vel ego possum respondere, inquit Agrius; vendas, quot assibus possis, aut si nequeas, relinquas.6 At Scrofa, Vitandum, inquit, ne in eas partes spectet villa, e quibus ventus gravior afflare soleat, neve in convalli cava et ut potius in sublimi loco aedifices, qui quod perflatur, siquid est quod adversarium inferatur, facilius discutitur.7 Praeterea quod a sole toto die inlustratur, salubrior est, quod et bestiolae, siquae prope nascuntur et inferuntur, aut efflantur aut aritudine cito pereunt.8 Nimbi repentini ac torrentes fluvii periculosi illis, qui in humilibus ac cavis locis aedificia habent, et repentinae praedonum manus quod improvisos facilius opprimere possunt, ab hac utraque re superiora loca tutiora.
Varro HOME

bnf6842.68

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik