monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III. > VIII. > IX. > LXIX. > IV. > V. > XV. > LVII. > L. > VII. > XI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , X. <<< >>> XII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, XI.
1 In modo fundi non animadverso lapsi multi, quod alii villam minus magnam fecerunt, quam modus postulavit, alii maiorem, cum utrumque sit contra rem familiarem ac fructum.2 Maiora enim tecta et aedificamus pluris et tuemur sumptu maiore.3 Minora cum sunt, quam postulat fundus, fructus solent disperire.4 Dubium enim non est quin cella vinaria maior sit facienda in eo agro, ubi vineta sint, ampliora ut horrea, si frumentarius ager est.5 Villa aedificanda potissimum ut intra saepta villae habeat aquam, si non, quam proxime: primum quae ibi sit nata, secundum quae influat perennis.6 Si omnino aqua non est viva, cisternae faciendae sub tectis et lacus sub dio, ex altero loco ut homines, ex altero ut pecus uti possit.
Varro HOME
bnf6842.68