monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , IX. <<<     >>> XI.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, X.

1 Ille, Modos, quibus metirentur rura, alius alios constituit.2 Nam in Hispania ulteriore metiuntur iugis, in Campania versibus, apud nos in agro Romano ac Latino iugeris.3 Iugum vocant, quod iuncti boves uno die exarare possint.4 Versum dicunt centum pedes quoquo versum quadratum.5 Iugerum, quod quadratos duos actus habeat.6 Actus quadratus, qui et latus est pedes CXX et longus totidem: is modus acnua latine appellatur.7 Iugeri pars minima dicitur scripulum, id est decem pedes et longitudine et latitudine quadratum.8 Ab hoc principio mensores non numquam dicunt in subsicivum esse unciam agri aut sextantem, sic quid aliud, cum ad iugerum pervenerunt, quod habet iugerum scripula CCLXXXVIII, quantum as antiquos noster ante bellum punicum pendebat.9 Bina iugera quod a Romulo primum divisa dicebantur viritim, quae heredem sequerentur, heredium appellarunt.10 Haec postea centum centuria.11 Centuria est quadrata, in omnes quattuor partes ut habeat latera longa pedum **CD. Hae porro quattuor, centuriae coniunctae ut sint in utramque partem binae, appellantur in agris divisis viritim publice saltus.
Varro HOME

bnf6842.67

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik