monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , VIII. <<<     >>> X.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, IX.

1 Terra, inquam, cuius modi sit refert et ad quam rem bona aut non bona sit.2 Ea tribus modis dicitur, communi et proprio et mixto.3 Communi, ut cum dicimus orbem terrae et terram Italiam aut quam aliam.4 In ea enim et lapis et harena et cetera eius generis sunt in nominando comprensa.5 Altero modo dicitur terra proprio nomine, quae nullo alio vocabulo neque cognomine adiecto appellatur.6 Tertio modo dicitur terra, quae est mixta, in qua seri potest quid et nasci, ut argillosa aut lapidosa, sic aliae, cum in hac species non minus sint multae quam in illa communi propter admixtiones.7 In illa enim cum sint dissimili vi ac potestate partes permultae, in quis lapis, marmor, rudus, harena, sabulo, argilla, rubrica, pulvis, creta, cinis, carbunculus, id est quae sole perferve ita fit, ut radices satorum comburat, ab iis quae proprio nomine dicitur terra, cum est admixta ex iis generibus aliqua re, dicitur aut cretosa * * * sic ab aliis generum discriminibus mixta.8 Horum varietatis ita genera haec, ut praeterea subtiliora sint alia, minimum in singula facie terna, quod alia terra est valde lapidosa, alia mediocriter, alia prope pura.9 Sic de aliis generibus reliquis admixtae terrae tres gradus ascendunt eosdem.10 Praeterea hae ipsae ternae species ternas in se habent alias, quod partim sunt umidiores, partim aridiores, partim mediocres.11 Neque non haec discrimina pertinent ad fructus vehementer.12 Itaque periti in loco umidiore far adoreum potius serunt quam triticum, contra in aridiore hordeum potius quam far, in mediocri utrumque.13 Praeterea etiam discrimina omnium horum generum subtiliora alia, ut in sabulosa terra, quod ibi refert sabulo albus sit an rubicundus, quod subalbus ad serendos surculos alienus, contra rubicundior appositus.14 Sic magna tria discrimina terrae, quod refert utrum sit macra an pinguis an mediocris, quod ad culturam pinguis fecundior ad multa, macra contra.15 Itaque in tenui, ut in Pupinia, neque arbores prolixae neque vites feraces, neque stramenta videre crassa possis neque ficum mariscam et arbores plerasque ac prata retorrida muscosa.16 Contra in agro pingui, ut in Etruria, licet videre et segetes fructuosas ac restibilis et arbores prolixas et omnia sine musco.17 In mediocri autem terra, ut in Tiburti, quo propius accedit ut non sit macra, quam ut sit ieiuna, eo ad omnes res commodior, quam si inclinabit ad illud quod deterius.18 Stolo, Non male, inquit, quae sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, si levis, quae cum fodiatur, facile frietur, natura quae non sit cineracia neve vehementer densa: ex iis autem quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque quae ex iis nasci debent earum rerum feracia.19 Sed quod sequitur, tertium illut de modis dic.
Varro HOME

bnf6842.66

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik