monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , VII. <<< >>> IX.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, VIII.
1 Contra vineam sunt qui putent sumptu fructum devorare.2 Refert, inquam, quod genus vineae sit, quod sunt multae species eius.3 Aliae enim humiles ac sine ridicis, ut in Hispania, aliae sublimes, quae appellantur iugatae, ut pleraeque in Italia.4 Cuius generis nomina duo, pedamenta et iuga.5 Quibus stat rectis vinea, dicuntur pedamenta; quae transversa iunguntur, iuga: ab eo quoque vineae iugatae.6 Iugorum genera fere quattuor, pertica, harundo, restes, vites: pertica, ut in Falerno, harundo, ut in Arpano, restes, ut in Brundisino, vites, ut in Mediolanensi.7 iugationis species duae, una derecta, ut in agro Canusino, altera conpluviata in longitudinem et latitudinem iugata, ut in Italia pleraeque.8 Haec ubi domo nascuntur, vinea non metuit sumptum; ubi multa e propinqua villa, non valde.9 Primum genus quod dixi maxime quaerit salicta, secundum harundineta, tertium iunceta aut eius generis rem aliquam, quartum arbusta, ubi traduces possint fieri vitium, ut Mediolanenses faciunt in arboribus, quas vocant opulos, Canusini in hardulatione in ficis.10 Pedamentum item fere quattuor generum: unum robustum, quod optimum solet afferri in vineam e querco ac iunipiro et vocatur ridica; alterum palus e pertica, meliore dura, quo diuturnior; quem cum infimum terra solvit, puter evertitur et fit solum summum: tertium, quod horum inopiae subsidio misit harundinetum.11 Inde enim aliquot colligatas libris demittunt in tubulos fictiles cum fundo pertuso, quas cuspides appellant, qua umor adventicius transire possit.12 Quartum est pedamentum nativum eius generis, ubi ex arboribus in arbores traductis vitibus vinea fit, quos traduces quidam rumpos appellant.13 Vineae altitudinis modus longitudo hominis, intervalla pedamentorum, qua boves iuncti arare possint.14 Ea minus sumptuosa vinea, quae sine iugo ministrat acratophoro vinum.15 Huius genera duo: unum, in quo terra cubilia praebet uvis, ut in Asia multis locis, quae saepe vulpibus et hominibus fit communis.16 Nec non si parit humus mures, minor fit vindemia, nisi totas vineas oppleris muscipulis, quod in insula Pandateria faciunt.17 Alterum genus vineti, ubi ea modo removetur a terra vitis, quae ostendit se adferre uvam.18 Sub eam, ubi nascitur uva, subiciuntur circiter bipedales e surculis furcillae, ne vindemia facta denique discat pendere in palma aut funiculo aut vinctu, quod antiqui vocabant cestum.19 Ibi dominus simul ac vidit occipitium vindemiatoris, furcillas reducit hibernatum in tecta, ut sine sumptu harum opera altero anno uti possit.20 Hac consuetudine in Italia utuntur Reatini.21 Haec ideo varietas maxime, quod terra cuius modi sit refert.22 Ubi enim natura umida, ibi altius vitis tollenda, quod in partu et alimonio vinum non ut in calice quaerit aquam, sed solem.23 Itaque ideo, ut arbitror, primum e vinea in arbores escendit vitis.
Varro HOME
bnf6842.65
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik