monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , VI. <<< >>> VIII.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, VII.
1 Stolo, Quod ad hanc formam naturalem pertinet, de eo non incommode Cato videtur dicere, cum scribit optimum agrum esse, qui sub radice montis situs sit et spectet ad meridianam caeli partem.2 Subicit Scrofa, De formae cultura hoc dico, quae specie fiant venustiora, sequi ut maiore quoque fructu sint, ut qui habent arbusta, si sata sunt in quincuncem, propter ordines atque intervalla modica.3 Itaque maiores nostri ex arvo aeque magno male consito et minus multum et minus bonum faciebant vinum et frumentum, quod quae suo quicque loco sunt posita, ea minus loci occupant, et minus officit aliud alii ab sole ac luna et vento.4 Hoc licet coniectura videre ex aliquot rebus, ut nuces integras quas uno modio comprendere possis, quod putamina suo loco quaeque habet natura composita, cum easdem, si fregeris, vix sesquimodio concipere possis.5 Praeterea quae arbores in ordinem satae sunt, eas aequabiliter ex omnibus partibus sol ac luna coquunt.6 Quo fit ut uvae et oleae plures nascantur et ut celerius coquantur.7 Quas res duas sequuntur altera illa duo, ut plus reddant musti et olei et preti pluris.8 Sequitur secundum illud, quali terra solum sit fundi, a qua parte vel maxime bonus aut non bonus appellatur. Refert enim, quae res in eo seri nascique et cuius modi possint: non enim eadem omnia in eodem agro recte possunt. Nam ut alius est ad vitem appositus, alius ad frumentum, sic de ceteris alius ad aliam rem. Itaque Cretae ad Cortyniam dicitur platanus esse, quae folia hieme non amittat, itemque in Cypro, ut Theophrastus ait, una, item Subari, qui nunc Thurii dicuntur, quercus simili esse natura, quae est in oppidi conspectu: item contra atque apud nos fieri ad Elephantinen, ut neque ficus neque vites amittant folia. Propter eandem causam multa sunt bifera, ut vitis apud mare Zmyrnae, malus in agro Consentino. Idem ostendit, quod in locis feris plura ferunt, in iis quae sunt culta meliora. Eadem de causa sunt quae non possunt vivere nisi in loco aquoso aut etiam aqua, et id discriminatim alia in lacubus, ut [h]arundines in Reatino, alia in fluminibus, ut in Epiro arbores alni, alia in mari, ut scribit Theophrastus palmas et squillas.9 In Gallia transalpina intus, ad Rhenum cum exercitum ducerem, aliquot regiones accessi, ubi nec vitis nec olea nec poma nascerentur, ubi agros stercorarent candida fossicia creta, ubi salem nec fossicium nec maritimum haberent, sed ex quibusdam lignis combustis carbonibus salsis pro eo uterentur.10 Stolo, Cato quidem, inquit, gradatim praeponens alium alio agrum meliorem dicit esse in novem discriminibus, quod sit primus ubi vineae possint esse bono vino et multo, secundus ubi hortus inriguus, tertius ubi salicta, quartus ubi oliveta, quintus ubi pratum, sextus ubi campus frumentarius, septimus ubi caedua silva, octavus ubi arbustum, nonus ubi glandaria silva.11 Scrofa, Scio, inquit, scribere illum; sed de hoc non consentiunt omnes, quod alii dant primatum bonis pratis, ut ego, a quoantiqui prata parata appellarunt.12 Caesar Vopiscus, aedilicius causam cum ageret apud censores, campos Roseae Italiae dixit esse sumen, in quo relicta pertica postridie non appareret propter herbam.
Varro HOME
bnf6842.64
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik