monumenta.ch > Varro > I. > VI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , V. <<<     >>> VII.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, VI.

1 Igitur primum de solo fundi videndum haec quattuor, quae sit forma, quo in genere terrae, quantus, quam per se tutus.2 Formae cum duo genera sint, una quam natura dat, altera quam sationes imponunt, prior, quod alius ager bene natus, alius male, posterior, quod alius fundus bene consitus est, alius male, dicam prius de naturali.3 Igitur cum tria genera sint a specie simplicia agrorum, campestre, collinum, montanum, et ex iis tribus quartum, ut in eo fundo haec duo aut tria sint, ut multis locis licet videre, e quibus tribus fastigiis simplicibus sine dubio infimis alia cultura aptior quam summis, quod haec calidiora quam summa, sic collinis, quod ea tepidiora quam infima aut summa: haec apparent magis ita esse in latioribus regionibus, simplicia cum sunt.4 Itaque ubi lati campi, ibi magis aestus, et eo in Apulia loca calidiora ac graviora, et ubi montana, ut in Vesuvio, quod leviora et ideo salubriora: qui colunt deorsum, magis aestate laborant, qui susum, magis hieme.5 Verno tempore in campestribus maturius eadem illa seruntur quae in superioribus et celerius hic quam illic coguntur.6 Nec non susum quam deorsum tardius seruntur ac metuntur.7 Quaedam in montanis prolixiora nascuntur ac firmiora propter frigus, ut abietes ac sappini, hic, quod tepidiora, populi ac salices: susum fertiliora, ut arbutus ac quercus, deosum, ut nuces graecae ac mariscae fici.8 In collibus humilibus societas maior cum campestri fructu quam cum montano, in altis contra.9 Propter haec tria fastigia formae discrimina quaedam fiunt sationum, quod segetes meliores existimantur esse campestres, vineae collinae, silvae montanae.10 Plerumque hiberna iis esse meliora, qui colunt campestria, quod tunc prata ibi herbosa, putatio arborum tolerabilior: contra aestiva montanis locis commodiora, quod ibi tum et pabulum multum, quod in campis aret, ac cultura arborum aptior, quod tum hic frigidior aer.11 Campester locus is melior, qui totus aequabiliter in unam partem verget, quam is qui est ad libellam aequos, quod is, cum aquae non habet delapsum, fieri solet uliginosus: eo magis, siquis est inaequabilis, eo deterior, quod fit propter lacunas aquosus.12 Haec atque huiusce modi tria fastigia agri ad colendum disperiliter habent momentum.
Varro HOME

bnf6842.63

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik