monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , IV. <<< >>> VI.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, V.
1 Sed quoniam agri culturae quod esset initium et finis dixi, relinquitur quot partes ea disciplina habeat ut sit videndum.2 Equidem innumerabiles mihi videntur, inquit Agrius, cum lego libros Theophrasti complures, qui inscribuntur φυτῶν ἱστορίας et alteri φυτικῶν αἰτίων.3 Stolo, Isti, inquit, libri non tam idonei iis qui agrum colere volunt, quam qui scholas philosophorum; neque eo dico, quo non habeant et utilia et communia quaedam.4 Quapropter tu potius agri culturae partes nobis expone.5 Scrofa, Agri culturae, inquit, quattuor sunt partes summae: e quis prima cognitio fundi, solum partesque eius quales sint; secunda, quae in eo fundo opus sint ac debeant esse culturae causa; tertia, quae in eo praedio colendi causa sint facienda; quarta, quo quicque tempore in eo fundo fieri conveniat.6 De his quattuor generalibus partibus singulae minimum in binas dividuntur species, quod habet prima ea quae ad solum pertinent terrae et iterum quae ad villas et stabula.7 Secunda pars, quae moventur atque in fundo debent esse culturae causa, est item bipertita, de hominibus, per quos colendum, et de reliquo instrumento.8 Tertia pars quae de rebus dividitur, quae ad quamque rem sint praeparanda et ubi quaeque facienda.9 Quarta pars de temporibus, quae ad solis circumitum annuum sint referenda et quae ad lunae menstruum cursum.10 De primis quattuor partibus prius dicam, deinde subtilius de octo secundis.
Varro HOME
bnf6842.63