monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , III. <<< >>> V.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, IV.
1 Eius principia sunt eadem, quae mundi esse Ennius scribit, aqua, terra, anima et sol. Haec enim cognoscenda, priusquam iacias semina, quod initium fructuum oritur. Hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, ad utilitatem et voluptatem. Utilitas quaerit fructum, voluptas delectationem: priores partes agit quod utile est, quam quod delectat. Nec non ea, quae faciunt cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fructuosiorem eadem faciunt, ut cum in ordinem sunt consita arbusta atque oliveta, sed etiam vendibiliorem atque adiciunt ad fundi pretium. Nemo enim eadem utilitati non formosius quod est emere mavult pluris, quam si est fructuosus turpis. Utilissimus autem is ager qui salubrior est quam alii, quod ibi fructus certus; contra [quod] in pestilenti calamitas, quamvis in feraci agro, colonum ad fructus pervenire non patitur.2 Etenim ubi ratio cum orco habetur, ibi non modo fructus est incertus, sed etiam colentium vita.3 Quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est atque alea domini vitae ac rei familiaris.4 Nec haec non deminuitur scientia.5 Ita enim salubritas, quae ducitur e caelo ac terra, non est in nostra potestate, sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo graviora quae sunt ea diligentia leviora facere possimus.6 Etenim si propter terram aut aquam odore, quem aliquo loco eructat, pestilentior est fundus, aut propter caeli regionem ager calidior sit, aut ventus non bonus flet, haec vitia emendari solent domini scientia ac sumptu, quod permagni interest, ube sint positae villae, quantae sint, quo spectent porticibus, ostiis ac fenestris.7 An non ille Hippocrates medicus in magna pestilentia non unum agrum, sed multa oppida scientia servavit? Sed quid ego illum voco ad testimonium? Non hic Varro noster, cum Corcyrae esset exercitus ac classis et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribus, immisso fenestris novis aquilone et obstructis pestilentibus ianuaque permutata ceteraque eius generis diligentia suos comites ac familiam incolumes reduxit?
Varro HOME
bnf6842.62
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik