monumenta.ch > Varro > I. > VI. > VIII. > IX. > IV. > I. > V. > LI. > VI. > VII. > III.
Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, , II. <<<     >>> IV.

Varro, De agricultura, LIBER PRIMUS, III.

1 Igitur, inquit Agrasius, quae diiungenda essent a cultura cuius modi sint, quoniam discretum, de iis rebus quae scientia sit in colendo nos docete, ars id an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat ad metas.2 Stolo cum aspexisset Scrofam, Tu, inquit, et aetate et honore et scientia quod praestas, dicere debes.3 Ille non gravatus, Primum, inquit, non modo est ars, sed etiam necessaria ac magna; eaque est scientia, quae sint in quoque agro serenda ac facienda, quo terra maximos perpetuo reddat fructus.
Varro HOME

bnf6842.62