monumenta.ch > Velleius > 120 > 2 > 3 > 125 > 3 > 2 > 2 > 7 > 2 > 2 > 114 > 2 > 107 > 127 > 2 > 2 > 3 > 2 > 123 > 2 > 126 > 15
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, XIV <<<
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput XV
0 Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum privatim tum etiam publice late patentis.1 Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum veniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre evidens mendacium turbulento vulgi errore, amplissima tribunatus potestate vallatum est, Herophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem avum sibi vindicando [ita se] extudit, ut et coloniae se veteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi divinae Caesaris vires huic erubescendae procellae obstitissent, simile vulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit.2 Ne divi quidem Augusti etiam nunc terras regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac sanctissimae sororis eius Octaviae utero se genitum fingere auderet, propter summam autem inbecillitatem corporis ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium retentum, subiecto in locum suum proprio filio, diceret, videlicet ut eodem tempore sanctissimi penates et veri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis inpudentiae velis ad summum audaciae gradum fertur, imperio Augusti remo publicae triremis adfixus est.3 Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Sertorii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla vi conpelli potuit.4 Quid Trebellius Calca, quam adseveranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contendit, in centumvirale iudicium adeo favorabilis descendit, ut vix iustis et aequis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quaestione neque calumniae petitoris neque violentiae plebis iudicantium religio cessit.5 Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit vociferando non illum, sed se Dione esse procreatum. verum postquam a Sullana violentia Caesariana aequitas <rem publicam> reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.101 Eodem praeside rei publicae in consimili mendacio muliebris temeritas Mediolani repressa est. si quidem cum se pro Rubria quaedam, perinde ac falso credita esset incendio perisse, nihil ad se pertinentibus bonis insereret neque ei aut tractus eius splendidi testes aut cohortis Augustae favor deesset, propter inexpugnabilem Caesaris constantiam inrita nefarii propositi abiit.102 Idem barbarum quendam ob eximiam similitudinem Cappadociae regnum adfectantem, tamquam Ari<ar>athes esset, quem a M. Antonio interemptum luce clarius erat, quamquam paene totius orientis civitatium et gentium credula suffragatione fultum caput imperio dementer inminens iusto inpendere supplicio coegit.
Valerius Maximus HOME
bav903.302 bbb366.157r bnf5840.298 bsb87454.238
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik