monumenta.ch > Quintilianus > 12 > 14
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, XIII <<< >>> XV
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput XIV
0 De similitudine autem oris et totius corporis altiore doctrina praediti subtilius disputant, eorumque alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et contextui sanguinis respondere, nec parvum argumentum ex ceteris animalibus trahunt, quae fere gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse certam naturae legem, sed species mortalium, prout fortuita sors conceptionis obtulit, attribui, atque ideo plerumque ex speciosis deformis et ex robustis invalidos partus edi. <igi>tur, quoniam ista quaestio in ambiguo versatur, pauca inter alienos conspectae similitudinis exempla referemus.1 Magno Pompeio Vibius ingenuae stirpis et Publicius libertinus ita similes fuerunt, ut permutato statu et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari possent. certe, quocumque aut Vibius aut Publicius accesserant, ora hominum in se obvertebant, uno quoque speciem amplissimi civis in personis mediocribus adnotante.2 Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetravit: nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse visus est, ut vir et armis praepotens et ferox animo sordidum eius nomen repellere a se non valuerit.3 Eximiae vero nobilitatis adulescens Cornelius Scipio, cum plurimis et clarissimis familie suae cognominibus abundaret, in servilem Serapionis appellationem vulgi sermone inpactus est, quod huiusce nominis victimari <per> quam similis erat. neque illi aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt.4 Generosissimum consulatus collegium Lentuli et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris traxit, alter, nisi Nepotis a moribus accepisset, Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, habuisset.5 At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem corporis motum, uterque scaenici nomen coactus est recipere.101 At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem corporis motum, uterque scaenici nomen coactus est recipere. Regi Antiocho unus ex aequalibus et ipse regiae stirpis nomine Artemo perquam similis fuisse traditur. quem Laodice uxor Antiochi interfecto viro dissimulandi sceleris gratia in lectulo perinde quasi ipsum regem aegrum conlocavit admissumque universum populum et sermone eius et vultu consimili fefellit, credideruntque homines ab Antiocho moriente Laodicen et natos eius sibi conmendari.102 Hybrean autem Mylasenum copiosae atque concitatae facundiae oratorem Cymaeorum servo strigmenta gymnasii colligenti tantum non germanum fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita liniamentis oris et omnium membrorum conpares erant.103 Ille vero, quem in Sicilia provinciae <rect>oris admodum similem fuisse constat, petulantis animi: pro consule enim dicente mirari se quapropter sui tam similis esset, cum pater suus in eam provinciam numquam accessisset, "at meus" inquit "Romam accessit: " ioco namque lacessitam matris suae pudicitiam invicem suspicione in matrem eius reiecta audacius quam virgis et securibus subiecto conveniebat ultus est.
Valerius Maximus HOME
bav903.300 bbb366.156v bnf5840.297 bsb87454.237
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik