monumenta.ch > Terentius > 2 > 104 > 13
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, XII <<<     >>> XIV

Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput XIII

0 Verum quia excessus e vita et fortuitos et viriles, quosdam etiam temerarios oratione attigimus, subiciamus nunc aestimationi enerves et effeminatos, ut ipsa conparatione pateat quanto non solum fortior, sed etiam sapientior mortis interdum quam vitae sit cupiditas.1 M'. Aquilius, cum sibi gloriose <extingui> posset, Mithridati maluit turpiter servire. quem non<ne> aliquis merito dixerit Pontico supplicio quam Romano imperio digniorem, quoniam conmisit ut privatum obprobium publicus rubor existeret?2 Cn. quoque Carbo magnae verecundiae est Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a militibus demisse et flebiliter ut sibi alvum levare prius quam expiraret liceret, quo miserrimae lucis usu diutius frueretur, eo <us>que moram trahens, donec caput eius sordido in loco sedentis abscideretur. ipsa verba tale flagitium narrantis secum luctantur, nec silentio amica, quia occultari non meretur, neque relationi familiaria, quia dictu fastidienda sunt.3 Quid, <D.> Brutus exiguom et infelix momentum vitae quanto dedecore emit! qui a Furio, quem ad eum occidendum Antonius miserat, conprehensus, non solum cervicem gladio subtraxit, sed etiam constantius eam praebere admonitus ipsis his verbis iuravit: 'ita vivam, dabo'. <o> cunctationem fati aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis sanae rationis modum expugnando, quae vitam diligere, mortem non timere praecepit.101 Eadem Xerxen regem pro totius Asiae armata iuventute, quod intra centum annos esset obitura, profundere lacrimas coegisti. qui mihi specie alienam, re vera suam condicionem deplorasse videtur, opum magnitudine quam altiore animi sensu felicior: quis enim mediocriter prudens mortalem se natum fleverit?102 Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus fuisse creditur, incipiam. Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum vallavit. quo tam late patens imperium? quo tantum liberorum numerum? quo denique tam arta benivolentia constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc tuendam nihil canino latratu ac morsu valentius duxit?103 Hoc rege infelicior Alexander, cuius praecordia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum infinito ardore coniugis Thebes teneretur, ad ea[nde]m ex epulis in cubiculum veniens barbarum conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat anteire, nec prius se eidem lecto committebat quam a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium irato deorum numine conpositum, neque libidini neque timori posse imperare. cuius timoris eadem et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe paelicatus ira mota interemit.104 Age, Dionysius Syracusanorum tyrannus huiusce tormenti quam longa fabula! qui duodequadraginta annorum dominationem in hunc modum peregit. summotis amicis in eorum locum ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletium electos praevalidos servos, quibus latera sua conmitteret, substituit. tonsorum quoque metu tondere filias suas docuit. quarum ipsarum, postquam adultae aetati adpropinquabant, manibus ferrum non ausus conmittere, instituit ut candentibus iuglandium nucum putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. nec securiorem maritum egit quam patrem. duarum enim eodem tempore, Aristomaches Syracusanae et Locrensis Doridis, matrimoniis inligatus neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipiebat, cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset.
Valerius Maximus HOME

bav903.298 bbb366.155v bnf5840.295 bsb87454.235

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik