monumenta.ch > Velleius > 106 > 12
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, XI <<< >>> XIII
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput XII
0 Humanae autem vitae condicionem praecipue primus et ultimus dies continet, quia plurimum interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine claudatur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus, cui et accipere lucem prospere et reddere placide contigit. medii temporis cursus, prout fortuna gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo motu peragitur, spe semper minor, dum et cupide votis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam et si eo bene uti velis, etiam parvum amplissimum efficies, numerum annorum multitudine operum superando: alioquin quid attinet inerti mora gaudere, si magis exigis vitam quam adprobas? sed ne longius evager, eorum mentionem faciam, qui non vulgari genere mortis absumpti sunt.1 Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo conflagravit. singularem fati sortem, qua accidit ut columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo quidem funeris honore a civibus decorari posset, caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum haberet.2 Vix veri simile est in eripiendo spiritu idem gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem valuit. nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum inciderat, altera <mater>, sospiti filio ad ipsam portam facta obvia, in conplexu eius expiravit, altera, cum falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad primum conspectum redeuntis exanimata est. genus casus inusitatum! quas dolor <non> extinxerat, laetitia consumpsit.3 Sed minus miror, quod mulieres. M'. Iuventius Thalna consul, collega Ti. Gracchi consulis iterum, cum in Corsica, quam nuper subegerat, sacrificaret, receptis litteris decretas ei a senatu supplicationes nuntiantibus, intento illas animo legens caligine <ob>orta ante foculum conlapsus mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut Karthago excindenda traderetur!4 Maioris aliquanto spiritus dux Q. Catulus, Cimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu datus, sed exitus violentioris: namque ab hoc eodem Mario postea propter civiles dissensiones mori iussus, recenti calce inlito multoque igni percalefacto cubiculo se inclusum peremit. cuius * * * tam dira necessitas maximus Marianae gloriae rubor extitit.5 Qua tempestate rei publicae L. quoque Cornelius Merula consularis et flamen Dialis, ne ludibrio insolentissimis victoribus esset, in Iovis sacrario venis incisis contumeliosae mortis denuntiationem effugit, sacerdotisque sui sanguine vetustissimi foci maduerunt.6 Acer etiam et animosus vitae exitus Herenni Siculi, quo C. Gracchus et aruspice et amico usus fuerat: nam cum eo nomine in carcerem duceretur, in postem eius inliso capite in ipso ignominiae aditu concidit ac spiritum posuit, uno gradu a publico supplicio manuque carnificis citerior.7 Consimili impetu mortis C. Licinius Macer vir praetorius, Calvi pater, repetundarum reus, dum sententiae diriberentur, [in] maenianum conscendit. si quidem, cum M. Ciceronem, qui id iudicium cogebat, praetextam ponentem vidisset, misit ad eum qui diceret se non damnatum, sed reum perisse, nec sua bona hastae posse subici, ac protinus sudario, quod forte in manu habebat, ore et faucibus suis coartatis incluso spiritu poenam morte praecucurrit. qua cognita re Cicero de eo nihil pronuntiavit. igitur inlustris ingenii orator et ab inopia rei familiaris et a crimine domesticae damnationis inusitato paterni fati genere vindicatus est.8 Fortis huius mors, illorum perridicula: Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques Romanus, inter usum [puerilis] veneris absumpti sunt. quamquam quorsum attinet eorum cavillari fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae ratio abstulit? fine namque vitae nostrae variis et occultis causis exposito interdum quae inmerentia <sunt>, supremi fati titulum occupant, cum magis in tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.101 Sunt et externae mortes dignae adnotatu. qualis in primis Comae, quem ferunt maximi latronum ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad <P.> Rupilium consulem Hennam, quam praedones tenuerant, in potestatem nostram redactam perductus, cum de viribus et conatibus fugitivorum interrogaretur, sumpto tempore ad se colligendum caput operuit innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas custodum manus inque conspectu summi imperii exoptata securitate adquievit. torqueant se miseri, quibus extingui quam superesse utilius est, in trepido et anxio consilio quanam ratione vita exeant quaerentes: ferrum acuant, venena temperent, laqueos adprehendant, vastas altitudines circumspiciant, tamquam magno apparatu aut exquisita molitione opus sit, ut corporis atque animi infirmo vinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum Coma, sed intra pectus inclusa anima finem sui repperit: enimvero non nimio studio retinendum bonum, cuius caduca possessio tam levi adflatu violentiae concussa dilabi potuit.102 Aeschyli vero poetae excessus quem ad modum non voluntarius, sic propter novitatem casus referendus. in Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, egressus aprico in loco resedit. super quem aquila testudinem ferens elusa splendore capitis - erat enim capillis uacuum - perinde atque lapidi eam inlisit, ut fractae carne vesceretur, eoque ictu origo et principium fortioris tragoediae extinctum est.103 Non vulgaris etiam Homeri mortis causa fertur, qui in <Io> insula, quia quaestionem a piscatoribus positam solvere non potuisset, dolore absumptus creditur.104 Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum hospitalem repetens, canum morsibus laniatus obiit: crudelitas fati tanto ingenio non debita.105 Sicut illi excessus inlustrium poetarum et moribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae iam senectutis, cum in certamen tragoediam demisisset, ancipiti sententiarum eventu diu sollicitus, aliquando tamen una sententia victor causam mortis gaudium habuit.106 Philemonem autem vis risus inmoderati abstulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas asello consumente puerum ut illum abigeret inclamavit. qui cum iam comestis omnibus supervenisset, 'quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris spiritus gravavit.107 At Pindarus, cum in gymnasio super gremium pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam gymnasiarcho claudere iam eum locum volente nequiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et tam placidum vitae finem attributum.108 Sicut Anacreonti quoque, quem usitatum humanae vitae modum supergressum [dum] passae uvae suco tenues et exiles virium reliquias foventem unius grani pertinacior in aridis faucibus mora absumpsit.109 Iungam illos, quos et propositum et exitus pares fecit. Milo Crotoniates, cum iter faciens quercum in agro cuneis adactis fissam vidisset, fretus viribus accessit ad eam insertisque manibus divellere conatus est. quas arbor excussis cuneis in suam naturam revocata conpressit eumque cum tot gymnicis palmis lacerandum feris praebuit.110 Item Polydamas athleta tempestate speluncam subire coactus [est], nimio et subito incursu aquae labefactata ea ac ruente, ceteris comitibus fuga periculi egressis solus restitit tamquam humeris suis totius ruinae molem sustentaturus, sed pondere omni corpore humano potentiore <op>pressus imbris petitam latebram dementis facti sepulcrum habuit. possunt hi praebere documentum nimio robore membrorum vigorem mentis hebescere, quasi, abnuente natura utriusque boni largitionem, [ne] supra mortalem sit felicitatem eundem et valentissimum esse et sapientissimum.
Valerius Maximus HOME
bav903.294 bbb366.153v bnf5840.291 bsb87454.232
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, XI <<< >>> XIII
monumenta.ch > Velleius > 106 > 12
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik