monumenta.ch > Valerius Maximus > 11
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, X <<<     >>> XII

Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput XI

0 Nunc, quatenus vitae humanae cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur.1 Unde autem potius quam a Tullia ordiar, quia tempore vetustissimum, conscientia nefarium, voce monstri simile exemplum est? cum carpento veheretur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis constitisset, repentinae morae causam requisivit, et ut comperit corpus patris Servii Tulli occisi ibi iacere, supra id duci vehiculum iussit, quo celerius in conplexum interfectoris eius Tarquinii veniret. qua tam impia tamque probrosa festinatione non solum se aeterna infamia, sed etiam ipsum vicum cognomine sceleris conmaculavit.2 Non tam atrox C. Fimbriae est factum et dictum, sed si per se aestimetur, utrumque audacissimum. id egerat, ut Scaevola in funere C. Marii iugularetur. quem postquam ex vulnere recreatum conperit, accusare apud populum instituit. interrogatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non posset, respondit obiecturum se illi quod parcius corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae rei publicae gemitu prosequendam!3 L. vero Catilina in senatu M. Cicerone incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. quem quid aliud existimemus quam conscientiae stimulis actum reum [a] se inchoati parricidii peregisse?4 Consternatum etiam Magi Chilonis amentia pectus, qui M. Marcello datum a Caesare spiritum sua manu eripuit, vetus <amicus> et Pompeianae militiae comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo praeferri: urbem enim a Mytilenis, quo se contulerat, repetentem in Atheniensium portu pugione confodit protinusque ad inritamenta vaesaniae suae trucidanda tetendit, amicitiae hostis, divini beneficii interceptor, publicae religionis, quod ad salutem clarissimi civis recuperandam attinuit, acerba labes.5 Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse videtur, C. Toranius atrocitate parricidi superavit: namque triumvirorum partes secutus proscripti patris sui praetorii et ornati viri latebras, aetatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis vita et incrementis quam de reliquo spiritu suo sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, auctore caedis quam ipsa caede miserior.6 Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis sortitus, cum in campum ad quaestoria comitia filii descendens proscriptum se cognosset, ad clientem suum confugit. sed ne fide eius tutus esse posset, scelere nefarii iuvenis effectum est, si quidem per ipsa vestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit, bis parricida, consilio prius, iterum spectaculo.7 Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum amari exitus. quem latentem uxor interficiendum, quid dicam, tradidit an ipsa iugulavit? quanto enim levius est scelus, cui tantum modo manus abest?101 Illud autem facinus, quia externum est, tranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Karthagine Nova celebrante duo regis filii nuper patre mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt ibi se de regno proeliaturos, quo spectaculum illud inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio monuisset ut verbis quam ferro diiudicare mallent uter regnare deberet, ac iam maior natu consilio eius obtemperaret, minor corporis viribus fretus in amentia perstitit initoque certamine pertinacior impietas fortunae iudicio morte multata est.102 Mitridates autem multo sceleratius, qui non cum fratre de paterno regno, sed cum ipso patre bellum de dominatione gessit. in quo qui aut homines ullos adiutores invenerit aut deos invocare ausus sit, prae<cipuam> admirationem habet.103 Quamquam quid hoc quasi inusitatum illis gentibus miremur, cum Sariaster adversus patrem suum Tigranen Armeniae regem ita cum amicis consenserit, ut omnes <e d>exteris manibus sanguinem mitterent atque eum invicem sorberent? vix ferrem pro salute parentis tam cruenta conspiratione foedus facientem.104 Sed quid ego ista consector aut quid his immoror, cum unius parricidii cogitatione cuncta scelera superata cernam? omni igitur impetu mentis, omnibus indignationis viribus ad id lacerandum pio magis quam valido adfectu rapior: quis enim amicitiae fide extincta genus humanum cruentis in tenebris sepelire conatum profundo debitae execrationis satis efficacibus verbis adegerit? tu videlicet efferatae barbariae immanitate truculentior habenas Romani imperii, quas princeps parensque noster salutari dextera continet, capere potuisti? aut te conpote furoris mundus in suo statu mansisset? urbem a Gallis captam et trecentorum inclytae gentis virorum strage foedatum <amnem Cremeram et> Alliensem diem et oppressos in Hispania Scipiones et Trasimennum lacum et Cannas bellorumque civilium domestico sanguine manantis ~ furores amentibus propositis furoris tui repraesentare et vincere voluisti. sed vigilarunt oculi deorum, sidera suum vigorem obtinuerunt, arae, pulvinaria, templa praesenti numine vallata sunt, nihilque, quod pro capite augusto ac patria excubare debuit, torporem sibi permisit, et in primis auctor ac tutela nostrae incolumitatis ne excellentissima merita sua totius orbis ruina conlaberentur divino consilio providit. itaque stat pax, valent leges, sincerus privati ac publici officii tenor servatur. qui autem haec violatis amicitiae foederibus temptavit subvertere, omni cum stirpe sua populi Romani viribus obtritus etiam apud inferos, si tamen illuc receptus est, quae meretur supplicia pendit.
Valerius Maximus HOME

bav903.291 bbb366.152r bnf5840.288 bsb87454.230

Valerius Maximus, Mirabilia, 9, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Valerius Maximus > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik