monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, IX <<< >>> XI
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput X
0 Vltionis autem quem ad modum acres, ita iusti aculei sunt, qui lacessiti concitantur, acceptum dolorem <dolore> pensare cupientes: quos latius conplecti non adtinet.1 Tribunus pl. M. Flavius ad populum de Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Privernatesque ~ rebellaturos diceret. qui cum <cum> coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam venissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice eos verberatos securi percuti, inbellem multitudinem sub corona venire. quam ob causam Papiria tribus, in qua plurimum postea Tusculani in civitatem recepti potuerunt, neminem umquam candidatum Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor suffragiis <suis> perveniret, quae illis vitam ac libertatem, quantum in ipsa fuit, ademerat.2 Illam vero ultionem et senatus et consensus omnium adprobavit: cum enim Adrianus civis Romanos, qui Uticae consistebant, sordido imperio vexasset idcircoque ab his vivus esset exustus, nec quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella versata est.101 Clarae ultionis utraque regina, et Tomyris, quae caput Cyri abscisum in utrem humano sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi insatiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab eo filii sui exigens, et Berenice, quae Laodices insidiis interceptum sibi filium graviter ferens armata currum conscendit persecutaque satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Caeneum, quem hasta nequiquam petierat, saxo ictum prostravit ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina ad domum, in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit.102 Iasonem Thessalum Persarum regi bellum inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit ambiguae aestimationis est: Taxillo enim gymnasiarcho a quibusdam iuvenibus pulsatum se questo permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut denas plagas singulis inponeret. quo posteriore vindicta uso qui vapulaverant Iasonem interfecerunt, animi, non corporis dolore poenae modum aestimantes. ceterum parvo inritamento ingenui pudoris maximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu Alexandri reponitur.
Valerius Maximus HOME
bav903.290 bbb366.151v bnf5840.287 bsb87454.229
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik