monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, VIII <<< >>> X
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput IX
0 Temeritati proximus est error, quem ad modum ad laedendum par, ita cui facilius quis ignoverit, quia non sua sponte, sed vanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum vagetur si conplecti coner, vitio, de quo loquor, sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.1 C. Helvius Cinna tribunus pl. ex funere C. Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinna, in quem saevire se existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris, adversus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut caput Helvi perinde atque Corneli circa rogum Caesaris fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piaculum miserabile!2 Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor exercituum apud Philippos varium ipsisque ducibus ignotum eventum missus ab eo Ti<ti>nius centurio nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essent, dum crebros excessus viae petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire vitam properavit, cum et castra hostium invicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titini vero non obliteranda silentio virtus, qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me fati tui comitem', superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex victima iacuit, pietatis haec, erroris illa.3 Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romanorum legati intervenissent, satellites eius errore vocis inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium transtulerunt.
Valerius Maximus HOME
bav903.289 bbb366.151r bnf5840.286 bsb87454.229
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik