monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 6 > 1 > 4 > 5 > 1 > 6 > 9 > 3 > 3 > 1 > 3 > 9 > 6 > 9 > 3 > 4 > > 1 > 8 > 8
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, VII <<< >>> IX
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput VIII
0 Temeritatis etiam et subiti <et> uehementes sunt impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta aestimatione prosequi valent.1 Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum interfector an captivus Scipionis Syphax fieret.2 Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi caelestium cura protectus est, [non] tamen vix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem adversae valetudinis convivio egressus maiestate sua servili veste occultata naviculam conscendit <et> e flumine Aoo maris Hadriatici saeva tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi iusso navigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit.3 Age, illa quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, honorum omnium consummatione civis eximius, propter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obrueretur, quodque accessionem indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a militibus causae dicendae potestas negata est.101 Itaque minus miror apud trucem et saevum animum Hannibalis defensionis locum innoxio gubernatori non fuisse, quem a Petilia classe Africam repetens freto adpulsus, dum tam parvo spatio Italiam Siciliamque inter se divisas non credit, velut insidiosum cursus rectorem interemit, posteaque diligentius inspecta veritate tunc absolvit, cum eius innocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo speculatrix statua quam memoriae Pelori tam Punicae temeritatis ultra citraque navigantium oculis conlocatum indicium est.102 Iam Atheniensium civitas ad vaesaniam usque temeraria, quae x universos imperatores suos, et quidem a pulcherrima victoria venientis, capitali iudicio exceptos necavit, quod militum corpora saevitia maris interpellante sepulturae mandare non potuissent, necessitatem puniens, cum honorare virtutem deberet.
Valerius Maximus HOME
bav903.288 bbb366.150v bnf5840.284 bsb87454.228
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik