monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 17 > 13 > 2 > 1 > 16 > 12 > 1 > 19 > 1 > 10 > 6 > 14 > 6 > 7
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, VI <<< >>> VIII
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput VII
1 Sed ut violentiae <et> seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur, L. Equitium, qui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque adversus leges <cum> L. Saturnino petebat, a C. Mario quintum consulatum gerente in publicam custodiam ductum populus claustris carceris convulsis raptum humeris suis per summam animorum alacritatem portavit.2 idemque Q. Metellum censorem, quod ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nolebat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus unum in Sardinia stipendia merentem, alterum infantem Praeneste, tertium post patris mortem natum Romae decessisse, neque oportere clarissimae familiae ignotas sordes inseri, cum interim inprovida concitatae multitudinis temeritas - pro inpudentia et audacia! - adversus consulatum et censuram tetendit principesque suos omni petulantiae genere vexavit.3 Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini novem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante vi prius in aedes privatas conpulit, extractum deinde interemit, ut caede inte gerrimi civis facultas apiscendae potestatis taeterrimo [civi] daretur.4 Creditorum quoque consternatio adversus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt. 9.7.mil.rom.1 Detestanda fori condicio, sed si castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum C. Mario lege Sulpicia provincia Asia, ut adversus Mitridatem bellum gereret, privato decreta esset, missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam consulem accipiendarum legionum causa milites trucidarunt, procul dubio indignati, quod ab summo imperio ad eum, qui nullo in honore versaretur, transire cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio legati corrigentem? 9.7.mil.rom.2 Pro consule istud tam violenter exercitus, illud adversus consulem: Q. enim Pompeium Sullae collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompei, quem aliquamdiu invita civitate obtinebat, contendere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti milites sacrificare incipientem adorti in modum hostiae mactarunt tantumque scelus, curia castris cedere se confessa, inultum abiit. 9.7.mil.rom.3 Ille quoque exercitus nefarie violentus, qui C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter bella civilia dissolutam disciplinam militarem praefractius et rigidius astringere conatum privavit vita satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam pravos ac taetros mores mutare.
Valerius Maximus HOME
bav903.287 bbb366.150r bnf5840.283 bsb87454.227
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik