monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3 > 1 > 1 > 9 > 1 > 6
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, V <<<     >>> VII

Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput VI

0 Occultum iam et insidiosum malum, perfidia, latebris suis extrahatur. cuius efficacissimae vires sunt mentiri ac fallere, fructus in aliquo admisso scelere consistit, tum certus, cum credulitatem nefariis vinculis circumdedit, tantum inconmodi humano generi adferens, quantum salutis bona fides praestat. habeat igitur non minus reprehensionis quam illa laudis consequitur.1 Romulo regnante Spurius Tarpeius arci praeerat. cuius filiam virginem aquam sacris petitum extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant autem <in> his armillae et anuli magno ex pondere auri. loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium flagitantem armis obrutam necavit, perinde quasi promissum, quod ea quoque laevis gestaverant, solvit. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri poena vindicata est.2 Ser. quoque Galba summae perfidiae: trium enim Lusitaniae civitatium convocato populo tamquam de conmodis eius acturus viii, in quibus flos iuventutis consistebat, electa et armis exuta partim trucidavit, partim vendidit. quo facinore maximam cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit.3 Cn. autem Domitium summi generis et magni animi virum nimia gloriae cupiditas perfidum existere coegit: iratus namque Bituito regi Arvernorum, quod [tum] suam et Allobrogum gentem se etiam tum in provincia morante ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum vinxit ac Romam nave deportandum curavit. cuius factum senatus neque probare potuit neque rescindere voluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum renovaret. igitur eum Albam custodiae causa relegavit.4 Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae accusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus interemptus est, in Q. Servilio Caepione consule, quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit victoriamque non meruit, sed emit.101 Verum ut ipsum fontem perfidiae contemplemur, Karthaginienses Xanthippum Lacedaemonium, cuius optima opera primo Punico bello usi fuerant et quo iuvante Atilium Regulum ceperant, simulantes domum se revehere, in alto merserunt, quid tanto facinore petentes? an ne victoriae eorum socius superesset? extat nihilo minus, et quidem cum opprobrio, quem sine ulla gloriae iactura inviolatum reliquissent.102 Hannibal porro Nucerinos hortatu suo cum binis vestimentis urbem inexpugnabilibus muris cinctam egressos vapore et fumo balnearum strangulando, et Acerranorum senatum eadem ratione extra moenia evocatum in profundum puteorum abiciendo nonne bellum adversus populum Romanum et Italiam professus adversus ipsam fidem acrius gessit, mendaciis et fallacia quasi praeclaris artibus gaudens? quo evenit ut alioqui insignem nominis sui memoriam relicturus, in dubio maiorne an peior vir haberi deberet poneret.
Valerius Maximus HOME

bav903.285 bbb366.149r bnf5840.282 bsb87454.226

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik