monumenta.ch > Nepos > 3 > 8 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, III <<< >>> V
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput IV
0 Protrahatur etiam avaritia, latentium indagatrix lucrorum, manifestae praedae avidissima vorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi miserrima.1 Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset eiusdemque confirmandi gratia potentissimos civitatis nostrae viros, M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Minucius ignotus fuerat, tabulis heredes inseruisset, quamquam evidens fraus erat, tamen uterque pecuniae cupidus facinoris alieni munus non repudiavit. quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiae, ornamenta fori, quod scelus vindicare debebant, inhonesti lucri captura invitati auctoritatibus suis texerunt.2 Verum aliquanto maiores vires in Q. Cassio exhibuit, qui in Hispania Silium et Calpurnium, occidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. en quem dubites, si alterum tantum daretur, iugulum quoque suum aequo animo illis fuisse praebiturum.3 Ceterum avaritia ante omnes L. Septimulei praecordia possedit, qui, cum C. Gracchi familiaris fuisset, caput eius abscidere et per urbem pilo fixum ferre sustinuit, quia Opimius consul auro id se repensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo eum cavatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta famis in has usque iacentis iniurias esurire non debuit.101 Odium merita Septimulei avaritia, Ptolomaei autem regis Cypriorum risu prosequenda: nam cum anxiis sordibus magnas opes corripuisset propterque eas periturum se videret et ideo omni pecunia inposita navibus in altum processisset, ut classe perforata suo arbitrio periret et hostes praeda carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, sed futurum necis suae praemium domum revexit. procul dubio hic non possedit divitias, sed a divitiis possessus est, titulo rex insulae, animo pecuniae miserabile mancipium.
Valerius Maximus HOME
bav903.283 bbb366.148r bnf5840.279 bsb87454.223
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik