monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3
Valerius Maximus, Mirabilia, 9, II <<<     >>> IV

Valerius Maximus, Mirabilia, 9, Caput III

0 Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos fluctus excitant, procursu celerior illa, nocendi cupidine hoc pertinacius, uterque consternationis plenus affectus ac numquam sine tormento sui violentus, quia dolorem, cum inferre vult, patitur, amara sollicitudine ne non contingat ultio anxius. sed proprietatis eorum certissimae sunt imagines, quas <di> ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto vehementiore conspici voluerunt.1 Cum adversus Hasdrubalem Livius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium vires animumque cognosset, primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere vellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus victis aut ex civibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et virtus sermonem eius inter se diviserunt, illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic vincere.2 Ardentis spiritus virum et bellicis operibus adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem Figulum mansuetissimum, pacato iuris civilis studio celeberrimum, prudentiae moderationisque inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri suo datum meminerat, cum ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa venissent, omnes dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem facere nescitis? ' dictum graviter et merito, sed tamen aliquanto melius non dictum: nam quis populo Romano irasci sapienter potest?3 Itaque ne illi quidem probandi, quamvis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flavius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.4 Talis irae motus aut singulorum aut paucorum adversus populum universum: multitudinis erga principes ac duces eius modi. Manlio Torquato amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis victoriam in urbem referenti, cum seniores omnes laetitia ovantes occurrerent, iuniorum nemo obviam processit, quod filium adulescentem fortissime adversus imperium suum proeliatum securi percusserat. miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum eorum defendo, sed irae vim indico, quae unius civitatis et aetates et adfectus dividere valuit.5 Eademque tantum potuit, ut universum populi Romani equitatum a Fabio consule ad hostium copias persequendas missum, cum et tuto et facile eas liceret delere, legis agrariae ab eo impeditae memorem inmobilem retineret. illa vero etiam Appio duci, cuius pater, dum pro senatus amplitudine nititur, commoda plebis acerrime inpugnaverat, infensum exercitum faciendo voluntaria fuga terga hosti, ne triumphum imperatori quaereret, dare coegit. quotiens victoriae victrix! congratulationem eius in Torquato spernendam, in Fabio pulcherrimam partem omittendam, in Appio totam fugae postponendam reddidit.6 Age, quam violenter se in pectore universi populi Romani gessit eo[dem] tempore, quo suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, quod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurreretur, Servilio, quod susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, cuius hortatu miles summo imperio praelatus est?7 Quae quidem non proculcavit tantum imperia, sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum utramque Hispaniam consul prius, deinde pro consule paene <to>tam subegisset, postquam cognovit Q. Pompeium consulem inimicum suum successorem sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam voluerunt finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis excussis neque constituto tempore dedit, horrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici iussit, elephantis cibaria dari vetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi hostium quam irae fortior victor amisit.8 Quid Sulla, dum huic vitio obtemperat, nonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogavit? Puteolis enim ardens indignatione, quod Granius princeps eius coloniae pecuniam a decurionibus ad refectionem Capitolii promissam cunctantius daret, animi concitatione nimia atque immoderato vocis impetu convulso pectore spiritum cruore ac minis mixtum evomuit, nec senio iam prolapsus, utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit extincta.100 Neque ab ignotis exempla petere iuvat et maximis viris exprobare vitia sua verecundiae est. ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque conplecti moneat, voluntas operi cedat, dum praeclara libenter probandi necessaria narranti conscientia non desit.101 Alexandrum iracundia sua propemodum caelo deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc adsurgeret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta traiectus et Callisthenes mori iussus, quia tres maximas victorias totidem amicorum iniustis caedibus victo reddidit?102 Quam vehemens deinde adversus populum Romanum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis aetatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos in perniciem imperii nostri alere se praedicabat. digna nutrimenta, quae in exitium patriae suae, ut evenit, converterentur.103 E quibus Hannibal mature adeo patria vestigia subsecutus est, ut eo exercitum in Hispaniam traiecturo et ob id sacrificante viiii annorum natu altaria tenens iuraret se, cum primum per aetatem potuisset, acerrimum hostem populi Romani futurum, <et> pertinacissimis precibus instantis belli commilitium exprimeret. idem significare cupiens quanto inter se odio Karthago et Roma dissiderent, inflicto in terram pede suscitatoque pulvere, tunc inter eas finem fore belli dixit, cum alterutra [pars] in habitum pulveris esset redacta.104 In puerili pectore tantum vis odii potuit, sed in muliebri quoque aeque multum valuit: namque Samiramis Assyriorum regina, cum ei circa cultum capitis sui occupatae nuntiatum esset Babylona defecisse, altera parte crinium adhuc soluta protinus ad eam expugnandam cucurrit nec prius decorem capillorum in ordinem quam urbem in potestatem suam redegit. quocirca statua eius Babylone posita est illo habitu, quo ad ultionem exigendam celeritate praecipi<ti> tetendit.
Valerius Maximus HOME

bav903.279 bbb366.146r bnf5840.276 bsb87454.221

Valerius Maximus, Mirabilia, 9, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 4 > 5 > 3 > 118 > 8 > 10 > 3 > 12 > 3 > 8 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik