monumenta.ch > Valerius Maximus > 15
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, XIV <<<    

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput XV

0 Candidis autem animis voluptatem praebuerint in conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerint, quia aeque praemiorum virtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis alacritatem sumministrante, cum honorem industrie appeti et exsolui grate videmus. verum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in caelum patet, quamvis maxima, debito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur.1 Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem adversus Poenos creavit, arma poposcerunt. cui quae in vita praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit adiciam. imaginem in cella Iovis optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est.2 Tam hercule quam curia ~ superioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare voluit, omnibus numeris virtutis divitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.3 Rarum specimen honoris <in> Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi voluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo viro praestarentur. explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies.4 Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte provinciam, prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec neque civi ambitioso * * * senatori, quem ad modum non solum vitae eius severissimus cursus, sed etiam mors clandestinis inlata insidiis declaravit.5 M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque cives speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti corvum propugnatorem subicientes, hi tertium et vicesimum annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum decus vetustae originis, optimi nominis gens, Corvini amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam principio consulatus gloriando.6 Ac ne Q. quidem Scaevolae, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam provinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scaevolam decreto suo proponeret.7 Inhaerent uni voci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultavit, quod, cum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'vel hunc' dixerit. quo augurio perfectissima virtus maximam orientem virtutem videritne certius an efficacius accenderit perpendi vix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius pervenit, nemo fuit, qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libaverit.8 Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et nova congesta sunt, hinc adsensione favoris, illinc fremitu invidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus pro consule in Hispaniam adversus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe civitatis missus est. nondum ullum honorem <curulem> auspicatus bis triumphavit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis praeterea regibus plurimisque civitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.9 Q. etiam Catulum populus Romanus voce sua tantum non ad sidera usque evexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si <in> uno Pompeio Magno omnia reponere perseverasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo spem esset habiturus, summo consensu adclamavit 'in te'. vim ho<no>rati iudicii admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli, duarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequavit.10 Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia revertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis videri, cui nave egredienti consules et ceteri magistratus et universus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem advexerat laetatus.11 Sed nescio an praecipuum L. Marci<us> inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu victoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat.12 Merito virorum commemorationi Sulpicia Servi Paterculi filia, Q. Fulvi Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemviros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius virginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam converteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.101 Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera quoque insignia respici possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta veneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo acceperant in disputationem deducere nefas existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebant, ipsum dixisse. magnus honos, sed schola tenus: illa urbium suffragiis tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum ipsorum, qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur, opulentissimaque civitas ~ tam frequentem venerati post mortem domum Cereris sacrarium fecerunt, quoadque illa urbs viguit, et dea in hominis memoria et homo in deae religione cultus est.102 Gorgiae vero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conventu poscere qua de re quisque audire vellet ausus sit, universa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.103 Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.104 Berenices quoque non vulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressu<rum> adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus. partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia invalida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur viator et carcer ante
Valerius Maximus HOME

bav903.266 bbb366.139v bnf5840.262 bsb87454.210

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, XIV <<<    
monumenta.ch > Valerius Maximus > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik