monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13 > 12 > 2 > 122 > 2 > 129 > 14
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, XIII <<<     >>> XV

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput XIV

0 Gloria vero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari et an melius a virtute velut non necessaria neglegatur viderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animadverterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.1 Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis conlocari voluit, quod ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret, eorum extingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, magni aestimans, vir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio dignior.2 Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis extitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus versibus templorum aditus, quae ex manubiis consecraverat, adornavit.3 Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae aversus, qui Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum civitate donavit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret.4 L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem <tam> cupide adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem haberet. ~ et quantus postea ne minimum quidem gloriae vestigium contempsit.5 Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum subnectam, Scipionem dona militaria his, qui strenuam operam ediderant, dividentem T. Labienus ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, eoque se negante id factu<ru>m, ne castrensis honos in eo, qui paulo ante servisset, violaretur, ipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit 'donum viri divitis'. quod ubi ille accepit, proiecto ante pedes Labieni auro vultum demisit. idem, ut audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur.6 Illa vero etiam a claris viris interdum ex humillimis rebus petita est: nam quid sibi voluit C. Fabius nobilissimus civis, qui, cum in aede Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicaverat, parietes pinxisset, nomen his suum inscripsit? id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotiis et triumphis celeberrimae deerat. ceterum sordido studio deditum ingenium qualemcumque illum laborem suum silentio obliterari noluit, videlicet Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Minervae effigiem suam inclusit, qua convulsa tota operis conligatio solveretur.101 Sed melius aliquanto, si aliena imitatione capiebatur, Themistoclis ardorem esset aemulatus, quem ferunt stimulis virtutis agitatum et ob id noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo tempore in publico versaretur respondisse: 'quia me tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, navalis gloriae fertilia nomina, inlustranda tacitis facibus incitabat. idem theatrum petens cum interrogaretur cuius vox auditu illi futura esset gratissima, dixit 'eius, a quo artes meae optime canentur'. dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam!102 Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc sum potitus! ' angusta homini possessio [gloriae] fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.103 Regis et iuvenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros quos <pro suis> ederet donaverat, molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, proprio volumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et tam late patentis scientiae verecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam quidem ipsis voluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione elevant usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt.104 Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, atque is respondisset, si aliquem inlustrem virum occidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat adsecutus est: tam en<im> se parricidio quam Philippus virtute notum posteris reddidit.105 Illa vero gloriae cupiditas sacrilega: inventus est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere vellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.
Valerius Maximus HOME

bav903.263 bbb366.138r bnf5840.259 bsb87454.208

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, XIII <<<     >>> XV
monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13 > 12 > 2 > 122 > 2 > 129 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik