monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, XII <<< >>> XIV
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput XIII
0 Senectus quoque ad ultimum sui finem provecta in hoc eodem opere inter exempla industriae in aliquot claris viris conspecta est. separatum tamen et proprium titulum habeat, ne, cui deorum inmortalium praecipua indulgentia adfuit, nostra honorata mentio defuisse existimetur, et simul spei diuturnioris vitae quasi adminicula quaedam dentur, quibus insistens alacriorem se respectu vetustae felicitatis facere possit, tranquillitatemque saeculi nostri, qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet, salutaris principis incolumitatem ad longissimos humanae condicionis terminos prorogando.1 M. Valerius Corvinus centesimum annum conplevit. cuius inter primum et sextum consulatum xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris viribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et civis et patris familiae optabile exemplum.2 Cuius vitae spatium aequavit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et xx annos neque ore in votis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit.3 Q. autem Fabius Maximus duo<bus> et lx annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si in unum conferantur, facile saeculi modum expleverint.4 Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum con<sul> vocaverat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L. Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos vidit, toto ordine amplissimo diuturnior.5 Appi vero aevum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem denique publicam hoc casu gravatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam vivendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri prohiberet. hunc caecum aliquis nominet, a quo patria quod honestum erat per se parum cernens coacta est pervidere?6 Muliebris etiam vitae spatium non minus longum in conpluribus apparavit, quarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Livia Rutili septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufili quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum explevit annum.101 Iungam his duos reges, quorum diuturnitas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum pervenit. Masinissa Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium lx annis emensus, vel ante omnes homines robore senectae admirabilis. constat eum, quem ad modum Cicero refert libro, quem de senectute scripsit, nullo umquam imbri, nullo frigore ut caput suum veste tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis in eodem vestigio perstare solitum, non ante moto pede quam consimili labore iuvenes fatigasset, ac si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe numero nullam in partem converso corpore in solio durasse. ille vero etiam exercitus equo insidens noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque omnino ex his operibus, quae adulescens sustinere adsueverat, quo mollius senectutem ageret, omisit. veneris etiam usu ita semper viguit, ut post sextum et octogesimum annum filium generaret, cui Methymno nomen fuit. terram quoque, quam vastam et desertam acceperat, perpetuo culturae studio frugiferam reliquit.102 Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplurium magni ingenii virorum praeceptor, sua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum ageret annum, interrogatus quapropter tam diu vellet in vita remanere, 'quia nihil' inquit 'habeo, quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu aetatis aut longius aut beatius? iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam ullam invenit neque in illo reliquit.103 Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.104 Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnavit, quam diu etiam ad satietatem vixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro centum illum et xxx annos explesse commemorat, et ipse nervosae vivacitatis haud parvum exemplum.105 Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et vicesimum annum transgredi, et Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et l et centum annos vixisse.106 Hellanicus vero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae <est>, ducenos explere annos, eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, Litorium quendam ex his maximarum virium staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse.107 Alexander vero in eo volumine, quod de Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophon, cuius περίπλους legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis vitae annis donavit. ac ne pater eius parum benigne acceptus videretur, ei quoque sescentos adsignavit annos.
Valerius Maximus HOME
bav903.260 bbb366.137r bnf5840.256 bsb87454.206
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, XII <<< >>> XIV
monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik