monumenta.ch > Terentius > 2 > 2 > 10 > 11 > 108 > 2 > 2 > 124 > 13 > 12
Valerius Maximus, Mirabilia, 8, XI <<<     >>> XIII

Valerius Maximus, Mirabilia, 8, Caput XII

0 Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamur.1 Q. Scaevola legum clarissimus et certissimus vates, quotienscumque de iure praediatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam commendabat quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari posse confitendo, qui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis suae professores sunt a quibus et propria studia verecunde et aliena callide aestimantur.101 Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae <de> modo et forma eius secum sermonem conferre conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni.102 Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia visendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.103 Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore [suo] de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere vetuit.
Valerius Maximus HOME

bav903.260 bbb366.136v bnf5840.256 bsb87454.206

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik